라틴어 문장 검색

Ille ut se in grabatum reiecit viditque Gitona in conspectu ministrantem, movit caput et Laudo inquit Ganymedem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:6)
Ego durante adhuc iracundia non continui manum, sed caput miserantis stricto acutoque articulo percussi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:3)
Et non discedunt ocius nequissimi servi manusque continent a rixa?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:7)
Unus forte ex vectoribus, qui acclinatus lateri navis exonerabat stomachum nausea gravem, notavit sibi ad lunam tonsorem intempestivo inhaerentem ministerio, execratusque omen, quod imitaretur naufragorum ultimum votum, in cubile reiectus est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:9)
Nec se reiciebat a blanditiis doctissimus puer, sed me numen inimicum ibi quoque invenit . . . Dii maiores sunt, qui me restituerunt in integrum Mercurius enim, qui animas ducere et reducere solet, suis beneficiis reddidit mihi, quod manus irata praeciderat, ut scias me gratiosiorem esse quam Protesilaum aut quemquam alium antiquorum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:14)
Exemplis continetur Aesopi genus;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor.1)
Et improbum reiecit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Iuvencus, leo, et praedator.4)
Sed istum timeo sella qui prima sedens Iugum flagello temperat lento meum Et ora frenis continet spumantibus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Musca et mula.7)
Sed difficulter continetur spiritus, Integritatis qui sincerae conscius A noxiorum premitur insolentiis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.18)
Quot res contineat hoc argumentum utiles, Non explicabit alius quam qui repperit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.6)
Non veto dimitti, verum cruciari fame, Ne ventrem continere non possint suum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Canum legati ad Iovem.21)
Latrone exciso timidus accurrit comes Stringitque gladium, dein reiecta paenula:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Viatores et latro.2)
Erit enim et post emendationem liberum nobis vel publicare vel continere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 3:3)
Iam hoc ipsum pulchrum et antiquum, senatum nocte dirimi, triduo vocari, triduo contineri.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 18:4)
Huius cubiculi et triclinii illius obiectu includitur angulus, qui purissimum solem continet et accendit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION