라틴어 문장 검색

ipse deus posuitque manus et bracchia finxit - materiae suadebat amor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권289)
"quid molles lacrimas venerandaque nomina fingis, rex Argive, mihi?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권236)
"et hic genetrix eadem mediaeque sorores, finge autem pactis evictum excedere regnis, nempe iterum reddes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권275)
diffugiunt famuli, et regem solatur haruspex, ipse instaurari sacrum male fortis agique imperat, et magnos ficto premit ore timores, qualis ubi implicitum Tirynthius ossibus ignem sensit et Oetaeas membris accedere vestes, vota incepta tamen libataque tura ferebat durus adhuc patiensque mali;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권103)
"finge autem temptare, sines?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권379)
sic ait, et ficto comitum volgique gementis adsensu limen tumidus regale petebat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권421)
Ficta cito ad naturam redierint suam.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, F11)
Nemo potest personam diu ferre fictam: ficta cito in naturam suam recidunt.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N7)
Ipsum quod imago dei vestri ignominiosum caput et famosum vestit, quod corpus inpurum et ad istam artem effeminatione productum Minervam aliquam vel Herculem repraesentat, nonne violatur maiestas et divinitas constupratur laudantibus vobis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 3:1)
Et utique, si id colebatur quod aliqua effigie repraesentabatur, nusquam magis quam in sacrario suo exhiberetur, eo magis, quia nec verebatur extraneos arbitros, quamquam vana cultura.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 4:1)
incomprehensibilis, etsi per gratiam repraesentetur;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 17장 2:1)
Nondum enim tunc ingenia Graecorum atque Tuscorum fingendis simulacris urbem inundaverant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 12:4)
Cuius bonis utebatur ante editis quam sibi deos fingeret, cur non ab eo etiam mala intellegat evenire cuius bona esse non sensit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 11:3)
Ideoque repraesentabuntur et corpora, quia neque pati quicquam potest anima sola sine materia stabili, id est carne, et quod omnino de iudicio dei pati debent animae, non sine carne meruerunt intra quam omnia egerunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 4:2)
post hunc Numa Pompilius Marti et Robigini fecit (nam et robiginis deam finxerunt);
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION