라틴어 문장 검색

deinde ut Euandro blandiretur, 'tua' inquit 'terris dedita fama'. et ut in audientis mente remaneret, in ultimo addidit 'et fatis egere volentem'. sed hic singula distinguenda, ut maior sit enumeratio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1313)
asylum retulit postquam Hercules migravit e terris, nepotes eius timentes insidias eorum quos avus adflixerat, Athenis sibi primi asylum, hoc est templum misericordiae, collocarunt unde nullus posset abduci, quod etiam Statius dicit, ut Herculeos fama est fundasse nepotes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3421)
quo facto per noctem stricto gladio eius ingressus cubiculum cum Aethiope, hac arte egit ut secum coiret, dicens 'nisi mecum concubueris, Aethiopem tecum interimo, tamquam in adulterio deprehenderim'. timens itaque Lucretia ne castitatis amore famam deperderet, quippe quam sine purgatione futuram esse cernebat, invita turpibus imperiis paruit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6466)
attollens umero famamque et facta nepotum si 'fata' legeris, hoc est, quae nepotes fataliter fecerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 7311)
famamque gloriam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 7314)
prisca fides facto sed fama perennis omnis antiquitas difficile pura et incorrupta manat in posteros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 781)
factum hoc licet priscum sit, id est antiquum, tamen fama eius non est oblitterata temporis vetustate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 783)
iam quidem evanuit fides, hoc est nemo credit factum, adhuc tamen fama vivit et dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 788)
nam ideo adiecit 'mihi facti fama sat est'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1923)
acvunt rumoribus iras quia duo ausi sunt per eorum castra transire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4621)
pinnata quidam volunt ideo hic Famam pinnatam a poeta inductam, quia tumultum et res adversas nuntiet, ut illud tangere videretur, quod qui bellum nuntiaret pinnatas litteras diceretur adferre.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4711)
illic enim dixit Aenean in Italia contra Rutulos tantum esse pugnaturum, nunc autem omnis est Italia in bella commota Iunonis instinctu, quod et Allecto promisit, ut finitimas in bella feram rumoribus urbes, et Iuno pollicita est se magis esse facturam, ut ego, siqua super fortuna laborum est, ipsa regam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 86)
idem Iuvenalis quotiens rumoribus ulciscuntur baltea.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4966)
ergo 'inmittite me ad saeva vada syrtium' aut ad harenosa loca, aut re vera ad syrtes, id est ad mundi extrema, quo me nec fama comitetur, id est ubi me nemo sciat desertorem esse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6782)
o fama ingens ingentior armis frustra ait Donatus, hoc nomen de his esse quae non recipiunt comparationem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1242)

SEARCH

MENU NAVIGATION