라틴어 문장 검색

Haec super e vallo prospectant Troes et armis alta tenent, nec non trepidi formidine portas explorant pontisque et propugnacula iungunt, tela gerunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 7:1)
Nisus erat portae custos, acerrimus armis, Hyrtacides, comitem Aeneae quem miserat Ida venatrix iaculo celerem levibusque sagittis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:1)
tum quoque communi portam statione tenebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:4)
locum insidiis conspeximus ipsi, qui patet in bivio portae, quae proxuma ponto;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 9:10)
quos omnis euntis primorum manus ad portas iuvenumque senumque prosequitur votis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:38)
ut fera, quae densa venantum saepta corona contra tela furit seseque haud nescia morti inicit et saltu supra venabula fertur, haud aliter iuvenis medios moriturus in hostis inruit et, qua tela videt densissima, tendit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:8)
Ilioneus saxo atque ingenti fragmine montis Lucetium portae subeuntem ignisque ferentem, Emathiona Liger, Corynaeum sternit Asilas, hic iaculo bonus, hic longe fallente sagitta, Ortygium Caeneus, victorem Caenea Turnus, Turnus Ityn Cloniumque, Dioxippum Promolumque et Sagarim et summis stantem pro turribus Idan, Privernum Capys.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:17)
Pandarus et Bitias, Idaeo Alcanore creti, quos Iovis eduxit luco silvestris Iaera abietibus iuvenes patriis et montibus aequos, portam, quae ducis imperio commissa, recludunt, freti animis, ultroque invitant moenibus hostem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 24:1)
at versi terga dedere aut ipso portae posuere in limine vitam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 24:5)
Ductori Turno diversa in parte furenti turbantique viros perfertur nuntius, hostem fervere caede nova et portas praebere patentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:1)
Deserit inceptum atque immani concitus ira Dardaniam ruit ad portam fratresque superbos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:2)
Pandarus ut fuso germanum corpore cernit et quo sit fortuna loco, qui casus agat res, portam vi magna converso cardine torquet, obnixus latis umeris, multosque suorum moenibus exclusos duro in certamine linquit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 26:3)
Saturnia Iuno detorsit veniens, portaeque infigitur hasta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 26:17)
et si continuo victorem ea cura subisset, rumpere claustra manu sociosque immittere portis, ultimus ille dies bello gentique fuisset;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 27:2)
Tum demum praeceps saltu sese omnibus armis in fluvium dedit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 28:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION