라틴어 문장 검색

ad hoc metuere, ne fluxa fide usus popularium animos auerteret, quis et Iugurtha carus et Romani inuisi erant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 111장9)
Quidam rursus etiam carissimorum conscientiam reformidant, et si possent, ne sibi quidem credituri interius premunt omne secretum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 4:2)
Honestum ei vile est, cui corpus nimis carum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 2:3)
Fac, oro te, Lucili carissime, quod unum potest praestare felicem:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 6:1)
Fateor ergo ad hominem mihi carum ex pluribus me causis frequentius venisse, ut scirem, an illum totiens eundem invenirem, numquid cum corporis viribus minueretur animi vigor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 13:1)
Propera ergo, Lucili carissime, et cogita quantum additurus celeritati fueris, si a tergo hostis instaret, si equitem adventare suspicareris ac fugientium premere vestigia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 3:1)
Ad hanc te confer, si vis salvus esse, si securus, si beatus, denique si vis esse, quod est maximum, liber.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 37 3:5)
Sed salva dignitate morum, quam violenta ista et nimia vis exuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 8:4)
Non potest, inquam, tibi contingere res ista salva verecundia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 13:4)
Sed hoc non pervidemus, et gratuita nobis videntur, quae carissime constant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 6:3)
Ne hunc quidem contempseris hominem, qui alieno beneficio esse salvus potest;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 3:8)
Non est quod mireris, Lucili carissime.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 7:3)
Vixi, Lucili carissime, quantum satis erat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 4:5)
Haec tibi scribo is, qui Annaeum Serenum, carissimum mihi, tam inmodice flevi, ut, quod minime velim, inter exempla sim eorum, quos dolor vicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 14:1)
Cogitemus ergo, Lucili carissime, cito nos eo perventuros, quo illum pervenisse maeremus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION