라틴어 문장 검색

sed tu, qui pro tam corrupto dicis causam filio, eademne erat haec disciplina tibi, cum tu adulescens eras?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 325)
malum pessumumque hic modo intus apud nos tua ancilla hoc pacto exordiri coepit, quod haud Atticam condecet disciplinam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 549)
Imitatur malarum malam disciplinam, viro quae suo interminetur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 562)
Lena Quod ille dixit, qui secundo vento vectus est tranquillo mari, ventum gaudeo - ecastor ad ted, ita hodie hic acceptae sumus suavibus modis, nec nisi disciplina apud te fuit quicquam ibi quin mihi placeret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 19)
haec disciplina hic pessumast:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 25)
Nusquamst disciplina ignavior.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 238)
profecto ut ne quoquam de ingenio degrediatur muliebri earumque artem et disciplinam optineat colere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 259)
Mala tu femina es, oles unde es disciplinam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 269)
namque his voluminibus aperui omnes disciplinae rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 머리말8)
Architecti est scientia pluribus disciplinis et variis eruditionibus ornata, cuius iudicio probantur omnia quae ab ceteris artibus perficiuntur opera.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장1)
itaque eum etiam ingeniosum oportet esse et ad disciplinam docilem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장13)
neque enim ingenium sine disciplina aut disciplina sine ingenio perfectum artificem potest efficere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장14)
Disciplinam vero medicinae novisse oportet propter inclinationem caeli, quae Graeci κλίματα dicunt, et aeris et locorum, qui sunt salubres aut pestilentes, aquarumque usus;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장48)
cum autem animadverterint omnes disciplinas inter se coniunctionem rerum et communicationem habere, fieri posse faciliter credent;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장57)
encyclios enim disciplina uti corpus unum ex his membris est composita.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장58)

SEARCH

MENU NAVIGATION