라틴어 문장 검색

Me quidem illud etiam affligit et torquet, quod matrem eius, illam - nihil possum illustrius dicere - tantae feminae matrem, rursus videor amittere, quam haec, ut reddit ac refert nobis, sic auferet secum, meque et novo pariter et rescisso vulnere afficiet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 9:1)
Occiso Domitiano statui mecum ac deliberavi, esse magnam pulchramque materiam insectandi nocentes, miseros vindicandi, se proferendi.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 2:1)
"Omnia praecepi atque animo mecum ante peregi" nec recuso, si ita casus attulerit, luere poenas ob honestissimum factum, dum flagitiosissimum ulciscor.'
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 12:2)
Ipse sum testis, familiariter ab eo dilectus probatusque, semel omnino me audiente provectum, ut de rebus suis hoc unum referret, ita secum aliquando Cluvium locutum:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 5:1)
Narrabat sedisse secum circensibus proximis equitem Romanum.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 23 2:3)
Recumbebat mecum vir egregius, Fadius Rufinus, super eum municeps ipsius, qui illo die primum venerat in urbem;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 23 4:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Gavius Bassus praefectus orae Ponticae et reverentissime et officiosissime, domine, venit ad me et compluribus diebus fuit mecum, quantum perspicere potui, vir egregius et indulgentia tua dignus.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 211)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Rosianum Geminum, domine, artissimo vinculo mecum tua in me beneficia iunxerunt;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 261)
Affirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta ne latrocinia ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 7:1)
Ergo Amor et modicum circa mea tempora vinum Mecum est et madidis lapsa corona comis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 633)
Scripta leget secum - matrem misisse putato!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 215)
Haec tibi sunt mecum, mihi sunt communia tecum - In bona cur quisquam tertius ista venit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 523)
Tam bene convenias, quam mecum convenit illi, Et digitum iusto commodus orbe teras!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 153)
Sum levis, et mecum levis est, mea cura, Cupido;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 129)
Non satis est, quod vos habui sine pondere testis, Et mecum lusos ridet inulta deos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 312)

SEARCH

MENU NAVIGATION