라틴어 문장 검색

MeliboeusFortunate senex, ergo tua rura manebunt, et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus limosoque palus obducat pascua iunco!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS34)
Fortunate senex, hic, inter flumina nota et fontis sacros, frigus captabis opacum!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS36)
Adgressi - nam saepe senex spe carminis ambo luserat - iniciunt ipsis ex vincula sertis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.11)
Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae, Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat cantando rigidas deducere montibus ornos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.42)
animas et olentia Medi ora fovent illo et senibus medicantur anhelis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:17)
Fortunatus et ille, deos qui novit agrestis, panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:8)
frigidus in Venerem senior, frustraque laborem ingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est, ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis, incassum furit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 4:2)
Namque sub Oebaliae memini me turribus arcis, qua niger umectat flaventia culta Galaesus, Corycium vidisse senem, cui pauca relicti iugera ruris erant, nec fertilis illa iuvencis nec pecori opportuna seges nec commoda Baccho.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:3)
Ipsa ego, te, medios cum sol accenderit aestus, cum sitiunt herbae et pecori iam gratior umbra est, in secreta senis ducam, quo fessus ab undis se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 16:9)
Cuius Aristaeo quoniam est oblata facultas, vix defessa senem passus componere membra cum clamore ruit magno manicisque iacentem occupat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:13)
mixta senum ac iuvenum densentur funera, nullum saeva caput Proserpina fugit:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 285)
te suis matres metuunt iuvencis, te senes parci miseraeque nuper virgines nuptae, tua ne retardet aura maritos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 85)
at non ter aevo functus amabilem ploravit omnis Antilochum senex annos nec inpubem parentes Troilon aut Phrygiae sorores flevere semper.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 93)
sparge rosas, audiat invidus dementem strepitum Lycus et vicina seni non habilis Lyco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 1911)
intererit multum, Davusne loquatur an heros, maturusne senex an adhuc florente iuventa fervidus, et matrona potens an sedula nutrix, mercatorne vagus cultorne virentis agelli, Colchus an Assyrius, Thebis nutritus, an Argis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 4:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION