라틴어 문장 검색

inde caduceator primum, deinde legati ad Aetolos missi percunctatum, quo suo dicto factove socii atque amici ad se oppugnandos venirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 457:1)
eo multitudo omnis Magnetum cum se effudisset, quaesivit Villius utrum ad amicos an ad hostes venisse se mallent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 469:2)
eum tamen, quamquam ab ultimis orientis terminis ad liberandam Graeciam veniat, nihil postulare ab Achaeis, in quo fides eorum adversus Romanos, priores socios atque amicos, laedatur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 566:1)
quam securitatem ei magna pars amicorum aut per errorem aut adsentando faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 460:2)
ad ea adiecturum etiam in foedus esse ut eosdem quos populus Romanus amicos atque hostes habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 96:2)
citatus reus magno agmine amicorum clientiumque per mediam contionem ad Rostra subiit silentioque facto hoc inquit die, tribuni plebis vosque, Quirites, cum Hannibale et Carthaginiensibus signis collatis in Africa bene ac feliciter pugnavi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 649:2)
collata ea pecunia a cognatis amicisque et clientibus est L. Scipioni ut, si acciperet eam, locupletior aliquanto esset quam ante calamitatem fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 766:1)
collatam a cognatis et amicis innumerabilem pecuniam accipere noluit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha26)
et parcebat magis Onomasto, honoratiori amico, et eundem indicem haud paulo plus timebat, quia et ipse sermonem cum eo contulerat et multorum talium ministrum et conscium habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 405:1)
de Hispaniensibus exercitibus magna contentio fuit inter novos praetores et amicos absentium, Calpurnii Quinctiique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 463:1)
obsidem enim se animum eius habere, etsi corpus patri reddiderit, et scire, quantum salva in patrem pietate possit, amicum eum populi Romani esse, honorisque eius causa missuros in Macedoniam legatos, ut si quid minus factum sit quam debuerit, tum quoque sine piaculo rerum praetermissarum fiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 565:1)
ceterum cum se ne ad id quidem quod muliebri cogitabat animo satis per se validum crederet, singulos amicorum patris temptare sermonibus perplexis institit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 46:1)
postquam venisse eos nuntiatum est, secessit in partem interiorem cum duobus amicis et totidem custodibus corporis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 82:1)
Philippus summotis iis paulisper collocutus cum amicis pronuntiavit, non verbis se nec unius horae disceptatione causam eorum diiudicaturum, sed inquirendo in utriusque vitam ac mores,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 196:2)
hunc quoque Perseus, sicut plerosque patris amicorum, ex quo haud cuiquam dubium esse coeperat, ad quem regis animo ita inclinato hereditas regni pertineret, inter coniuratos in fratris perniciem habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 254:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION