라틴어 문장 검색

Sin autem loca dura erunt aut nimium venae penitus fuerint, tunc signinis operibus ex tectis aut superioribus locis excipiendae sunt copiae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장64)
exibat autem in altum et supra medium tectum fastigium non minus cubita duo, et supra extollebatur turricula III tabulatorum, inque tabulato summo statuebantur scorpiones et catapultae, inferioribus congerebatur aquae magna multitudo ad extinguendum, si qua vis ignis inmitteretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장18)
Apollonia quoque cum circumsederetur et specus hostes fodiendo cogitarent sine suspicione intra moenia penetrare, id autem a speculatoribus esset Apolloniatibus renuntiatum, perturbati nuntio propter timorem consiliis indigentes animis deficiebant, quod neque tempus neque certum locum scire poterant, quo emersum facturi fuissent hostes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장36)
intra murum plures specus designavit et fodiendo terram progrediebatur extra murum dumtaxat extra sagittae missionem et in omnibus vasa aenea suspendit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장38)
ex his in una fossura, quae contra hostium specus fuerat, vasa pendentia ad plagas ferramentorum sonare coeperunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장39)
ita ex eo intellectum est, qua regione adversarii specus agentes intra penetrare cogitabant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장40)
Item Massilia cum oppugnaretur et numero supra XXX specus tum agerent, Massilitani suspicati totam quae fuerat ante murum fossam altiore fossura depresserunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장43)
ita specus omnes exitus in fossam habuerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장44)
quibus autem locis fossa non potuerat fieri, intra murum barathrum amplissima longitudine et amplitudine uti piscinam fecerunt contra eum locum, qua specus agebantur, eamque e puteis et e portu impleverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장45)
tecta culmina 'tecta' participium est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4451)
omnia secum armentarius afer agit tectumque laremque quomodo tectum et larem baiulat pastor?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3445)
it strepitus tectis id est ad tecta, ut it clamor caelo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7251)
succedunt tecto pro 'sub tectum cedunt'. et est figura, quia mutatus est casus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4781)
num tamen est vero propius, cum condita Roma est, transferri iussos in nova tecta Lares mutantesque domum tectis agrestibus ignem et cessaturae supposuisse casae, per flammas saluisse pecus, saluisse colonos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권537)
Quoniam P. Scaevola id solum esse ambitus aedium dixerit, quod parietis communis tegendi causa tectum proiceretur, ex quo tecto in eius aedis qui pro- texisset aqua deflueret, id tibi ius videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION