라틴어 문장 검색

Mene Iliacis occumbere campis non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra, saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 8:12)
tum prora avertit, et undis dat latus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 9:3)
his unda dehiscens terram inter fluctus aperit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 9:6)
Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten, ipsius ante oculos ingens a vertice pontus in puppim ferit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 9:10)
Adparent rari nantes in gurgite vasto, arma virum, tabulaeque, et Troia gaza per undas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 9:13)
et alto prospiciens, summa placidum caput extulit unda.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 10:2)
et vastas aperit syrtis, et temperat aequor, atque rotis summas levibus perlabitur undas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 12:4)
insula portum efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 13:3)
Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma expediunt fessi rerum, frugesque receptas et torrere parant flammis et frangere saxo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 13:11)
Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem prospectum late pelago petit, Anthea si quem iactatum vento videat Phrygiasque biremis, aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 14:1)
vix septem convolsae undis Euroque supersunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 24:6)
ut reduces illi ludunt stridentibus alis, et coetu cinxere polum, cantusque dedere, haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum aut portum tenet aut pleno subit ostia velo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 25:5)
Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra, quo primum iactati undis et turbine Poeni effodere loco signum, quod regia Iuno monstrarat, caput acris equi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 28:1)
cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion in vada caeca tulit, penitusque procacibus austris perque undas, superante salo, perque invia saxa dispulit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 31:9)
"Coram, quem quaeritis, adsum, Troius Aeneas, Lybicis ereptus ab undis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION