라틴어 문장 검색

Munera quod senibus viduisque ingentia mittis, Vis te munificum, Gargiliane, vocem?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LVI1)
Quartus dies est, in schola poetarum Dum fabulamur, milibus decem dixti Emptas lacernas munus esse Pompullae, Sardonycha verum lineisque ter cinctum Duasque similes fluctibus maris gemmas Dedisse Bassam Caeliamque iurasti.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXI2)
Moverunt tetricas tam pia vota deas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXIII2)
Causast quae subiti novique voti?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXVII3)
Nulla remisisti parvo pro munere dona, Et iam Saturni quinque fuere dies.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXVIII1)
Quintus nostrorum liber est, Auguste, iocorum, Et queritur laesus carmine nemo meo, Gaudet honorato sed multus nomine lector, Cui victura meo munere fama datur.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XV1)
Sed non et veteres contenti laude fuerunt, Cum minimum vati munus Alexis erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XVI5)
Quod tibi Decembri mense, quo volant mappae Gracilesque ligulae cereique chartaeque Et acuta senibus testa cum Damascenis, Praeter libellos vernulas nihil misi, Fortasse avarus videar aut inhumanus, Odi dolosas munerum et malas artes:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XVIII1)
Saturnaliciae ligulam misisse selibrae Flammarisve togae scripula tota decem Luxuria est, tumidique vocant haec munera reges:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIX8)
Sed tu ne propera - brevibus ne crede capillis - Tardaque pro tanto munere, barba, veni.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLVIII6)
Mensae munera si voles secundae, Marcentes tibi porrigentur uvae Et nomen pira quae ferunt Syrorum, Et quas docta Neapolis creavit, Lento castaneae vapore tostae:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII4)
Marcelline, boni suboles sincera parentis, Horrida Parrhasio quem tegit ursa iugo, Ille vetus pro te patriusque quid optet amicus, Accipe et haec memori pectore vota tene:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXV1)
Non de plebe domus nec avarae verna catastae, Sed domini sancto dignus amore puer, Munera cum posset nondum sentire patroni, Glaucia libertus iam Melioris erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXIX1)
Di, servate, precor, matri sua vota patrique, Audiat ut natum Regulus, illa duos.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXVIII5)
Exolvit votis hac se tibi virgine porca Marcus, furtivam quod bibit aeger aquam.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLVII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION