라틴어 문장 검색

virium tamen Accio plus tribuitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 98:3)
Non id ago nunc hac diligentia, ut ostendam, quantum tempus apud grammaticum perdiderim, sed ut ex hoc intellegas, quantum apud Ennium et Accium verborum situs occupaverit, cum apud hunc quoque, qui cotidie excutitur, aliqua nobis subducta sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 5:1)
ACCIVS POSTVMIVS hoc colore usus est:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 20:2)
myrrhina, sardonyches, amethystus Hiberus, iaspis Indus, Chalcidicus, Scythicus, beryllus, achates attollunt duplices argenti cardine valvas, per quas inclusi lucem vomit umbra smaragdi;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 6)
trux laeva sonat arcus, et aspera plumis terga Cydonea corytos harundine pulsat electro pallens et iaspide clarus Eoa.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권118)
clipei penetrabile textum pallentes hederae Nysaeaque serta coronant, candida pampineo subnectitur instita pilo, crine latent umeri, crescunt lanugine malae, et rubet imbellis Tyrio subtemine thorax, bracchiaque in manicis et pictae vincula plantae carbaseique sinus, et fibula rasilis auro Taenariam fulva mordebat iaspide pallam, quam super a tergo velox corytus et arcus pendentesque sonant aurata lynce pharetrae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권318)
Accii autem carminibus qui studiose delectantur, non modo verborum virtutes sed etiam figuram eius videntur secum habere praesentem [esse]. Item plures post nostram memoriam nascentes cum Lucretio videbuntur velut coram de rerum natura disputare, de arte vero rhetorica cum Cicerone, multi posterorum cum Varrone conferent sermonem de lingua latina, non minus etiam plures philologi cum Graecorum sapientibus multa deliberantes secretos cum his videbuntur habere sermones, et ad summam sapientium scriptorum sententiae corporibus absentibus vetustate florentes cum insunt inter consilia et disputationes, maiores habent, quam praesentium sunt, auctoritates omnes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말51)

SEARCH

MENU NAVIGATION