라틴어 문장 검색

sufficiebant alioqui libri duo a Domitio Afro in hanc rem compositi, quem adolescentulus senem colui, ut non lecta mili tantum ea, sed pleraque ex ipso sint cognita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 38:2)
unde illa non hac ratione dicta sed efficiens idem Domitii Afri sententia est pulchra:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 173:1)
id porro, quod dicitur, aut est lascivum et hilare, qualia A. Galbae pleraque, aut contumeliosum, qualia nuper Bassi, aut asperum, qualia Cassii Severi, aut lene, qualia Domitii Afri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 136:1)
cui respondens Domitius Afer, Ex tui, inquit, animi sententia, Longe, qui faciem , liber est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 141:4)
mire in hoc genere venustus Afer Domitius, cuius orationibus complures huiusmodi narrationes insertae reperiuntur, sed dictorum quoque ab eodem urbane sunt editi libri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 151:2)
Afer enim venuste Manlium Suram, multum in agendo discursantem, salientem, manus iactantem, togam deiicientem et reponentem, non agere, dixit, sed satagere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 163:2)
qua urbane usus est Afer, cum Didio Gallo, qui provinciam ambitiosissime petierat, deinde, impetrata ea, tanquam coactus querebatur, age, inquit, aliquid et rei publicae causa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 177:3)
sic Afer, cum ageret contra libertum Claudii Caesaris, et ex diverso quidam condicionis eiusdem, cuius erat litigator, exclamasset, praeterea tu semper in libertos Caesaris dicis, nec mehercule, inquit, quicquam proficio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 190:2)
aut illud Afri, homo in agendis causis optime vestitus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 193:3)
simulavit Afer, cum in causa subinde dicentibus Celsinam de re cognovisse, quae erat potens femina:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 194:4)
vel optima est simulatio contra simulantem, qualis illa Domitii Afri fuit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 201:1)
ut Afer idem ingrato litigatori conspectum eius in foro vitanti per nomenclatorem missum ad eum, amas me, inquit, quod te non vidi?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 202:2)
est autem haec vox universalis, quae etiam citra complexum causae possit esse laudabilis, interim ad rem tantum relata, ut nihil est tam populare quam bonitas, interim ad personam, quale est Afri Domitii, , vult omnia scire, necesse habet multa ignoscere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 186:3)
ut Afer Domitius, cum Cloatillam defenderet, cui obiectum crimen, quod virum qui inter rebellantes fuerat sepelisset, remiserat Claudius, in epilogo filios eius adloquens, matrem tamen, inquit, pueri sepelitote.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 199:1)
A quo schemate non procul abest illa, quae dicitur communicatio, cum aut ipsos adversarios consulimus, ut Domitius Afer pro Cloatilla:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 67:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION