라틴어 문장 검색

unde et Romani solem sub nomine et specie Iani Didymaei Apollinis appellatione venerantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 64:3)
Hieropolitani praeterea, qui sunt gentis Assyriorum, omnes solis effectus atque virtutes ad unius simulachri barbati speciem redigunt, eumque Apollinem appellant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 66:1)
Haec quae de Apolline diximus possunt etiam de Libero dicta existimari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 1:1)
Nam Aristoteles, qui Theologumena scripsit, Apollinem et Liberum patrem unum eundemque deum esse cum multis aliis argumentis adserat, etiam apud Ligyreos ait in Thracia esse adytum Libero consecratum ex quo redduntur oracula:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 1:2)
Apud Lacedaemonios etiam in sacris quae Apollini celebrant, Hyacinthia vocantes, hedera coronantur Bacchico ritu.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 2:1)
Item Boeotii Parnasum montem Apollini sacratum esse memorantes simul tamen in eodem et oraculum Delphicum et speluncas Bacchicas uni deo consecratas colunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 3:1)
et Apollini et Libero patri in eodem monte res divina celebratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 3:2)
Et, ne quis opinetur diversis dis Parnasum montem dicatum, idem Euripides in Licymnio Apollinem Liberumque unum eundemque deum esse significans scribit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 6:1)
In sacris enim haec religiosi archani observatio tenetur, ut sol, cum in supero, id est in diurno, hemisphaerio est, Apollo vocitetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 8:1)
Huius versus auctoritas fundatur oraculo Apollinis Clarii, in quo aliud quoque nomen soli adicitur, qui in isdem sacris versibus inter cetera vocatur Ἰαώ:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 19:1)
nam consultus Apollo Clarius, quis deorum habendus sit qui vocatur Ἰαὼ, ita effatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 19:2)
De oraculo Apollinis Clarii.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 21:2)
ut lyra Apollini chordarum septem tot caelestium sphaerarum motus praestat intellegi, quibus solem moderatorem natura constituit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 15:3)
Aesculapium vero eundem esse atque Apollinem non solum hinc probatur, quod ex illo natus creditur, sed quod ei et vis divinationis adiungitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 4:1)
Apud eosdem Apollo, qui est sol, Horus vocatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION