라틴어 문장 검색

"numquam ille imbelles Ossaea per avia dammas sectari aut timidas passus me cuspide lyncas sternere, sed tristes turbare cubilibus ursos fulmineosque sues, et sicubi maxima tigris aut seducta iugis fetae spelunca leaenae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권52)
non si mihi lumina mille, quae sacer alterna tantum statione tenebat Argus et haud umquam vigilabat corpore toto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, somnus7)
ibi exsultans conclamat ab agmine primus, sicut erat levibus tollens vexilla maniplis Argus
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권366)
"quotiens tibi Lemnon et Argo sueta loqui et longa somnum suadere querella!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권224)
Io post tergum, iam prona dolorque parentis, spectat inocciduis stellatum visibus Argum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권100)
addit Abantiadas, insignem crinibus Argum et male dilectum miserae Cydona sorori.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권328)
nam te nec uasti genuerunt aequora ponti nec flammam uoluens ore Chimaera fero nec canis anguinea redimitus terga caterua, cui tres sunt linguae tergeminumque caput, Scyllaque uirgineam canibus succincta figuram, nec te conceptam saeua leaena tulit, barbara nec Scythiae tellus horrendaue Syrtis, sed culta et duris non habitanda domus et longe ante alias omnes mitissima mater isque pater quo non alter amabilior.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 442)
Ille facit dites animos deus, ille ferocem contundit et dominae misit in arbitrium, Armenias tigres et fuluas ille leaenas uicit et indomitis mollia corda dedit.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 67)
in illisce habitat aedibus Amphitruo, natus Argis ex Argo patre, quicum Alcumena est nupta, Electri filia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol52)
quos si Argus servet, qui oculeus totus fuit, quem quondam Ioni Iuno custodem addidit, is numquam servet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 627)
anus hic solet cubitare custos ianitrix, nomen Leaenae est, multibiba atque merobiba.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 1139)
Leaena Flos veteris vini meis naribus obiectust, eius amor cupidam me huc prolicit per tenebras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 21)
Leaena Amabo, cuia vox sonat procul?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 222)
redi et respice ad me, Leaena.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 226)
Leaena Imperator quis est?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 227)

SEARCH

MENU NAVIGATION