라틴어 문장 검색

talis Agenoreus ductor caeloque morantem Luciferum et seros maerentibus increpat ortus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권15)
"dein curvo robore clausum dis pelagi ventisque et Cycladas Aegaeoni amplexo commendo patrem, nec fletibus umquam fit modus alternis, ni iam dimittat Eoo Lucifer astra polo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권120)
seris vix cessit cura tenebris, roscida iam novies caelo dimiserat astra Lucifer et totidem Lunae pracvenerat ignes mutato nocturnus equo, nec conscia fallit sidera et alterno deprenditur unus in ortu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권83)
nec dulcibus astris victa, nec adsiduo coierunt lumina fletu, tertius Aurorae pugnabat Lucifer, et iam montibus orbatis, lucorum gloria, magnae Teumesi venere trabes et amica Cithaeron silva rogis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권19)
Hoc precor, hunc illum nobis Aurora nitentem Luciferum roseis candida portet equis.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 341)
Illam saepe ferunt convivia ducere Baccho, Dum rota Luciferi provocet orta diem.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 936)
Id autem ita esse maxime cognoscitur ex Veneris stella, quod ea, cum solem sequatur, post occasum eius apparens in caelo clarissimeque lucens vesperugo vocitatur, aliis autem temporibus eum antecurrens et oriens ante lucem lucifer appellatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장23)
Quanto splendidior quam cetera sidera fulget Lucifer, et quanto quam Lucifer aurea Phoebe, tanto virginibus praestantior omnibus Herse ibat, eratque decus pompae comitumque suarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION