라틴어 문장 검색

Macedonicae legiones suo abrogato triumphos alienos spectabunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 472:2)
male fidem servando illis quoque abrogant etiam fidem, qui nil meriti;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 356)
sed cum lex abrogatur, illud ipsum abrogatur quo modo eam abrogari oporteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 4:13)
et quoniam de religionibus tractabatur, dilatum nuper responsum adversus Servium Maluginensem flaminem Dialem prompsit Caesar recitavitque decretum pontificum, quotiens valetudo adversa flaminem Dialem incessisset, ut pontificis maximi arbitrio plus quam binoctium abesset, dum ne diebus publici sacrificii neu saepius quam bis eundem in annum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 71장5)
Inter quae provincia Africa Iunio Blaeso prorogata, Servius Maluginensis flamen Dialis ut Asiam sorte haberet postulavit, frustra vulgatum dictitans non licere Dialibus egredi Italia neque aliud ius suum quam Martialium Quirinaliumque flaminum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 58장1)
si quid in hac rogatione scriptum est quod per leges plebisve scita, hoc est quod per legem Clodiam, promulgare, abrogare, derogare, obrogare sine fraude sua non liceat, non licuerit, quodve ei, qui promulgavit, abrogavit, derogavit, obrogavit, ob eam rem poenae multaeve sit, E. H. L. N. R.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 6:3)
is iam a prima pugna, quae adversa fuerat, adsiduis contionibus infamem invisumque plebei Claudium fecerat, et iam de imperio abrogando eius agebat cum tamen necessarii Claudi obtinuerunt ut relicto Venusiae legato Marcellus Romam veniret ad purganda ea quae inimici obicerent, nec de imperio eius abrogando absente ipso ageretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 328:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION