라틴어 문장 검색

Is, ut dico, processit neque passus est virtutem Romanam ab Gallo turpiter spoliari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 15:1)
Scuto pedestri et gladio Hispanico cinctus contra Gallum constitit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 15:2)
Manlius, animo magis quam arte confisus, scuto scutum percussit atque statum Galli conturbavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 17:3)
Dolabellam quibus consulibus causam privatam Pro Quinctio apud Aquilium Gallum iudicem dixit, sex et viginti anni reperiuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVIII 4:3)
C. Aelius Gallus, in libro De Significatione Quae ad Ius Civile secundo, vestibulum esse dicit non in ipsis aedibus neque partem aedium, sed locum ante domus vacuum, per quem a via aditus accessusque ad aedis est, cum dextra sinistraque ianuam tecta saepiunt viae iuncta atque ipsa ianua procul a via est, area vacanti intersita.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 4:1)
Posthac, inquam, videbimus an oves solae, ut tu ais, bidentes dicantur et an Pomponius, Atellanarum poeta, in Gallis Transalpinis erraverit, cum hoc scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 8:1)
Quod Gallus Asinius et Largius Licinus sententiam M. Ciceronis reprehenderunt ex oratione quam dixit Pro M. ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 1:1)
Postquam nuntiatum est, inquit, ut pugnatum esset in Gallos, id civitas graviter tulit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 13:1)
Cominius, inquit, qua ascenderat, descendit atque verba Gallis dedit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 26:1)
Verba Cominium dedisse Gallis dicit, qui nihil quicquam cuiquam dixerat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 26:2)
neque eum Galli, qui Capitolium obsidebant, ascendentem aut descendentem viderant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 26:3)
Praeterea scriptum legimus Gallos in venatibus tinguere elleboro sagittas, quod his ictae, exanimatae ferae teneriores ad epulas fiant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XV 8:1)
ac post non longo tempore bellum Senonicum fuit, cum Galli Romam praeter Capitolium .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 21:1)
Neque multo postea Eudoxus astrologus in terra Graecia nobilitatus est Lacedaemoniique ab Atheniensibus apud Corinthun superati duce Phormione, et M. Manlius Romae, qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentes per ardua depulerat, convictus est consilium de regno occupando inisse, capitis e saxo Tarpeio, ut M. Varro ait, praeceps datus, ut Cornelius autem Nepos scriptum reliquit, verberando necatus est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 23:1)
Postquam autem ad Sancti Edmundi Burgum venisset, accepit Thomam marchionem Dorcestriae (qui unus ex pignoribus fuerat in Gallis) ad ipsum properare ut se a quibusdam accusationibus contra se exhibitis purgaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION