라틴어 문장 검색

Lucetium autem Iovem Cn.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 8:1)
Cum Iovem igitur et Diovem a iuvando nominassent, eum contra deum, qui non iuvandi potestatem, sed vim nocendi haberet - nam deos quosdam, ut prodessent, celebrabant, quosdam, ut ne obessent, placabant - Vediovem appellaverunt, dempta atque detracta iuvandi facultate.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 9:1)
Id etiam dicere haut piget, quod idem illi quos supra nominavi litteris mandaverint, Scipionem hunc Africanum solitavisse noctis extreme, priusquam dilucularet, in Capitolium ventitare ac iubere aperiri cellam atque ibi solum diu demorari, quasi consultantem de republica cum Iove, aeditumosque eius templi saepe esse demiratos, quod solum id temporis in Capitolium ingredientem canes semper in alios saevientes neque latrarent eum neque incurrerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, I 7:1)
De portentis fabularum quae Plinius Secundus indignissime in Democritum philosophum confert;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 1:1)
His portentis atque praestigiis a Plinio Secundo scriptis non dignum esse cognomen Democriti puto;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 7:1)
Tunica intima, nisi in locis tectis, non exuit se, ne sub caelo, tamquam sub oculis Iovis, nudus sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 21:1)
et mi genus ab Iove summo est, postea tamen infert:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 13:3)
An utrumque eorum, ut quondam audivi dicier, Iovi ipsi regi noluit concedere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VI 3:2)
Ea simultas cum diu mansisset et sollemni die epulum Iovi libaretur atque ob id sacrificium senatus in Capitolio epularetur, fors fuit ut aput eandem mensam duo illi iunctim locarentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VIII 3:1)
Tum, quasi diis inmortalibus arbitris in convivio Iovis Optimi Maximi dexteras eorum conducentibus, repente amicissimi facti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VIII 4:1)
Ea mulieris scitae atque prudentis erga ferocem filium comitas sensim et comiter admonuisse eum visa est deponendam esse opinionem vanam quam ille ingentibus victoriis et adulantium blandimentis et rebus supra fidem prosperis inbiberat, genitum esse sese de Iove.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IV 4:1)
At quae ibi scripta erant, pro Iuppiter, mera miracula!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VI 4:1)
Portentum inusitatum conflatum est recens;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 4:10)
Quod a poetis Iovis filii prudentissimi humanissimique, Neptuni autem ferocissimi et inhumanissimi traduntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXI 1:1)
PRAESTANTISSIMOS virtute, prudentia, viribus Iovis filios poetae appellaverunt, ut Aeacum et Minoa et Sarpedona;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXI 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION