라틴어 문장 검색

Ingild et Ine, ille famosus Occidentalium rex Saxonum, germani duo fuerunt, qui Ine Romam perrexit, et ibi vitam praesentem finiens honorifice, caelestem patriam, cum Christo regnaturus, adiit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 1 2:10)
ipse vero Hlothuuicus germanus Karoli regis Francorum, patris Iuthittae, reginae praedictae, erat:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 70 73:3)
qui etiam duo germani fuerunt filii Hlothuuici;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 70 73:4)
Primo enim Olympi montis et fori vestri comparatio facta est, quae nescio quo pertinuerit, nisi ut me commonefaceret et in illo monte Iovem castra posuisse, cum adversus patrem bellum gereret, ut ea docet historia, quam vestri etiam sacram vocant, et in isto foro recordarer esse in duobus simulacris unum Martem nudum, alterum armatum, quorum daemonium infestissimum civibus porrectis tribus digitis contra conlocata statua humana comprimeret.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 1:3)
Dant enim mihi fiduciam litterae tuae, indices germanissimae caritatis, ut tecum tamquam mecum audeam conloqui.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 5:2)
Et ego sentio quam durus videar, et me ipse vix fero, quod filium meum diaconum Lucillum germanum tuum sanctitati tuae non mitto atque permitto.
(아우구스티누스, 편지들, 22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:1)
"Et apud nos germanus meus ecclesiae non erit utilis aut propter aliud eum mecum habere desidero?"
(아우구스티누스, 편지들, 22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:3)
Ego autem quando laudor a germanissimo et familiarissime animae meae, velut a me ipso lauder, sic habeo.
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 4:3)
"Quod C. Iulius, L. filius, pontifex nuntiavit in sacrario in regia hastas Martias movisse, de ea re ita censuerunt, uti M. Antonius consul hostiis maioribus Iovi et Marti procuraret et ceteris dis, quibus videretur, lactantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 3:2)
Non enim, inquam, distincte nimis atque compte atque modulate res acta est, sed quasi in ancipiti certamine, cum sparsa acies est, multis locis Marte vario pugnatur, sic in ista tum causa Cato, cum superbia illa Rodiensium famosissima multorum odio atque invidia flagraret, omnibus promisce tuendi atque propugnandi modis usus est, et nunc ut optime meritos commendat, nunc tamquam si innocentes purgat, nunc ne bona divitiaeque eorum expetantur obiurgat, nunc quasi sit erratum deprecatur, nunc ut necessarios reipublicae ostentat, clementiae, nunc mansuetudinis maiorum, nunc utilitatis publicae commonefacit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 53:3)
De Neriene Martis in antiquis conprecationibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 1:1)
Luam Saturni, Salaciam Neptuni, Horam Quirini, Virites Quirini, Maiam Volcani, Heriem lunonis, Moles Martis Nerienemque Martis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 3:1)
Plautus autem in Truculento coniugem esse Nerienem Martis dicit, atque id sub persona militis, in hoc versu:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 12:1)
Mars peregre adveniens salutat Nerienem uxorem suam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 12:2)
Super ea re audivi non incelebrem hominem dicere, nimis comice Plautum inperito et incondito militi falsam novamque opinionem tribuisse, ut Nerienem coniugem esse Martis putaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION