라틴어 문장 검색

Praeterea commeatus spe amplior, quia Numidae, sicuti plerique in nova deditione, officia intenderant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장10)
Eius civitatis lingua modo conuersa conubio Numidarum, legum cultusque pleraque Sidonica;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 78장8)
Et iam antea Iugurthae filia Boccho nupserat, verum ea necessitudo apud Numidas Maurosque leuis ducitur, quia singuli pro opibus quisque quam plurimas uxores, denas alii, alii pluris habent, sed reges eo amplius.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 80장5)
Id ibique et in omni Africa, quae procul a mari incultius agebat, eo facilius tolerabatur, quia Numidae plerumque lacte et ferina carne uescebantur et neque salem neque alia irritamenta gulae quaerebant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장9)
Igitur consul omnibus exploratis, credo dis fretus--nam contra tantas difficultates consilio satis prouidere non poterat, quippe etiam frumenti inopia temptabatur, quia Numidae pabulo pecoris magis quam aruo student et, quodcumque natum fuerat, iussu regis in loca munita contulerant, ager autem aridus et frugum uacuos ea tempestate, nam aestatis extremum erat--, tamen pro rei copia satis prouidenter exornat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 90장1)
Sed ubi dies coepit et Numidae nihil hostile metuentes multi oppido egressi, repente omnem equitatum et cum iis uelocissimos pedites cursu tendere ad Capsam et portas obsidere iubet;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장8)
Ceterum oppidum incensum, Numidae puberes interfecti, alii omnes venumdati, praeda militibus divisa.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장11)
Numidae magis quam mortalem timere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장4)
Sed consul, ubi ea res bene evenit, ad alia oppida pergit, pauca repugnantibus Numidis capit, plura deserta propter Capsensium miserias igni corrumpit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장6)
Cuius ramis modo, modo eminentibus saxis nisus Ligus in castelli planitiem pervenit, quod cuncti Numidae intenti proeliantibus aderant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장5)
Marius ubi ex nuntiis quae Ligus egerat cognovit, quamquam toto die intentos proelio Numidas habuerat, tum vero cohortatus milites et ipse extra vineas egressus, testudine acta succedere et simul hostem tormentis sagittariisque et funditoribus eminus terrere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장9)
At Numidae, saepe antea vineis Romanorum subuersis, item incensis, non castelli moenibus sese tutabantur, sed pro muro dies noctisque agitare, male dicere Romanis ac Mario vecordiam obiectare, militibus nostris Iugurthae servitium minari, secundis rebus feroces esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장10)
Dein Numida cognito Bocchi adventu clam cum paucis ad pedites conuertit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장7)
Ille animo feroci negat se totiens fusum Numidam pertimescere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장5)
Ibi cum Boccho Numida quidam Aspar nomine multum et familiariter agebat, praemissus ab Iugurtha, postquam Sullam accitum audierat, orator et subdole speculatum Bocchi consilia;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 108장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION