라틴어 문장 검색

Nam eo tempore necdum multis in regione Anglorum monasteriis constructis, multi de Brittania monachicae conuersationis gratia Francorum uel Galliarum monasteria adire solebant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII.8)
Anno DCCLIIII, Bonifacius, qui et Uinfridus, Francorum episcopus, cum quinquaginta tribus martyrio coronatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]37)
haec convenerunt, conscriptaque biennio post Olympiae ab Aetolis, in Capitolio ab Romanis, ut testata sacratis monumentis essent, sunt posita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 347:1)
simul quod Olympiae ludicrum ea aestate futurum erat, quod maximo coetu Graeciae celebraretur, ut, si tuto per hostem posset, adiret id concilium, ut qui Siculi bello ibi profugi aut Tarentini cives relegati ab Hannibale essent, domos redirent scirentque sua omnia iis quae ante bellum habuissent reddere populum Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 521:2)
foedus, quod in Capitolio, quod Olympiae, quod in arce Athenis sacratum fuisset, irritum per illos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 402:2)
unde per Megalopolim Olympiam escendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 333:2)
Pardalisca Nec pol ego Nemeae credo neque ego Olympiae neque usquam ludos tam festivos fieri quam hic intus fiunt ludi ludificabiles seni nostro et nostro Olympioni vilico.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 11)
Nobilibus athletis, qui Olympia, Pythia, Isthmia, Nemea vicissent, Graecorum maiores ita magnos honores constituerunt, uti non modo in conventu stantes cum palma et corona ferant laudes, sed etiam, cum revertantur in suas civitates cum victoria, triumphantes quadrigis in moenia et in patrias invehantur e reque publica perpetua vita constitutis vectigalibus fruantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말1)
auxiliante Domino et Francis decertantibus fugati sunt Saxones, Franci ambas ripas obtinuerunt, et multi Saxones ibi occisi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 58:5)
Iulianus Caesar Coloniam a Francis captum recipit, et pacem ibi cum Francorum regibus facit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 3장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION