라틴어 문장 검색

Mores autem neque mitissimi, neque rursus truces atque crudeles;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 5:1)
et mitis digitis infractus unedo;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 13:2)
commotus est Tiberius, et quamquam mitibus verbis Pisonem permulsisset, propinquos quoque eius impulit ut abeuntem auctoritate vel precibus tenerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장3)
et quaedam ex regiis tributis deminuta quo mitius Romanum imperium speraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 56장8)
ipsorumque regum ingenia, illi mite et amoenum, huic atrox avidum et societatis impatiens erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 64장7)
sed hunc mitem erga amicos, modicum voluptatum, uno matrimonio, certis liberis egisse, neque minus proeliatorem, etiam si temeritas afuerit praepeditusque sit perculsas tot victoriis Germanias servitio premere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장4)
paucosque post dies Vipsania mater eius excessit, una omnium Agrippae liberorum miti obitu:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 19장6)
huic Drusus adsensit quamquam alii mitius censuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 23장3)
Pompeius agitandi adversus Marcum Lepidum odii nanctus, ut socordem, inopem et maioribus suis dedecorum eoque etiam Asiae sorte depellendum incusavit, adverso senatu qui Lepidum mitem magis quam ignavum, paternas ei angustias et nobilitatem sine probro actam honori quam ignominiae habendam ducebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 32장3)
quanto fore mitius in ipsos, melius in socios, provideri ne peccaretur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장3)
nam Tiberius haud umquam domui Germanici mitis, tum vero aequari adulescentes senectae suae impatienter indoluit accitosque pontifices percontatus est num id precibus Agrippinae aut minis tribuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 17장2)
At Sabinus, donec exercitus in unum conduceret, datis mitibus responsis, postquam Pomponius Labeo e Moesia cum legione, rex Rhoemetalces cum auxiliis popularium qui fidem non mutaverant, venere, addita praesenti copia ad hostem pergit, compositum iam per angustias saltuum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 47장1)
caeli temperies hieme mitis obiectu montis quo saeva ventorum arcentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 67장4)
Calibus ortus, patre atque avo consularibus, cetera equestri familia erat, mitis ingenio et comptae facundiae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 15장4)
famosos probris quonam modo senatu depelleret anxius, mitem et recens repertam quam ex severitate prisca rationem adhibuit, monendo secum quisque de se consultaret peteretque ius exuendi ordinis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION