라틴어 문장 검색

Nam post praecepta, quae natura res dura est, ut legentis animum vel auditum novaret, singulos libros acciti extrinsecus argumenti interpositione conclusit, primum de signis tempestatum, de laudatione rusticae vitae secundum, et tertius desinit in pestilentiam pecorum, quarti finis est de Orpheo et Aristaeo non otiosa narratio.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 5:2)
nec hoc contenta silvas petit accitis reliquis matribus in societatem furoris.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 3:5)
Haec propter placuit Tuscos de more vetusto Acciri vates.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:36)
618 Narratur Perseus Gorgoni caput abscidisse, 658 deinde per aera super Libyam volasse, ubi ex cruore Gorgonis destillante serpentes enati sint;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권42)
qui cum audisset oraculo, cavendum esse a Iovis filio, et timore nullum susciperet, a Perseo in montem conversus est viso Gorgonis capite, eo quod illum noluit suscipere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2463)
hic cum audisset a Themide, antiquissima dearum vate, cavendum esse a Iovis filio, qui ea poma quandoque sublaturus esset, et timore nullum susciperet, audito quod Perseus Iovis esset filius, suscipere eum hospitio noluit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 24610)
qua re indignata dea, crines eius in serpentes vertit eamque excidi a Perseo fecit luminibus orbatam, fecitque ut quisquis caput eius vidisset verteretur in saxum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2894)
sed Perseus, Iovis et Danaes filius, cum ad eam occidendam volaret, prae se scutum ferens speculi candore perlucidum, sicut Minerva monstraverat, in umbra eius vidit caput Gorgonae et ita aversus accedens id amputavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2895)
quae delata ad Italiam, inventa est a piscatore cum Perseo, quem illic enixa fuerat, et oblata regi, qui eam sibi fecit uxorem, cum qua etiam Ardeam condidit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3722)
nam consequens fuerat ut diceret 'dextras armant gladii falcati'. falcatus autem ensis est harpe, qua usus est Perseus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7323)
vel post cognitam fraudem acciri tam facile potuisset, nisi tamquam subiectus congratulatum victoriam ad Tullum Hostilium venisset?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 64216)
harpen, id est curvum gladium in modum falcis, a Perseo inventam multi dixerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 50313)
quis aut eurysthea durum Eurystheus rex fuit Graeciae, Persei genus, qui Iunonis instinctu imperabat Herculi, ut varia monstra superaret, quibus posset perire:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 41)
Ad pedes Andromedae Perseus describitur, quem summa regione aquilonis flamina pulsant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 112:1)
Neque vero hoc fugit sapientissimum regem Philippum, qui hunc Alexandro filio doctorem accierit, a quo eodem ille et agendi acciperet praecepta et eloquendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 141:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION