라틴어 문장 검색

Hoc etiam ipso tempore tam Maximilianus rex quam Carolus coeperunt a rege Henrico averso animo esse, alter in malam partem accipiens prohibitionem commercii cum Flandria, alter regi iam diffidens propter foedus nuper ictum cum Italis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 14:5)
Edwardus Quartus, nuper Angliae rex (quod celsitudinem vestram fugere non potest), duos reliquit filios, Edwardum principem et Richardum ducem Eboraci, utrunque aetate tenera.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:5)
Ille enim ego, qui coram adsum, verus sum Richardus dux Eboraci, infelicis principis Edwardi Quinti frater legitimusque haeres masculus inclyti illius regis Edwardi Quarti nuper Angliae regis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:12)
Etenim capitalis hostis noster Henricus Tidderus, falsus coronae Angliae usurpator (quae iure naturali et haereditario ad nos devoluta est) satis sibi conscius de iure nostro indibutato (cum simus verus Richardus Quartus Angliae rex, utpote haeres masculus inclyti et gloriosi Edwardi Quarti nuper regis Angliae) non solum regno nostro nos deiecit, sed omnibus modis pravis et sceleratis nos prodere et vita privare conatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 19:3)
Inde stultus populus (qui scilicet ductores suos ducebat) omnino in Cantium duci volebat, secum fingentes populum Cantii sibi haesurum, insulsissimo prorsus consilio, cum Cantiani nuper magnam fidelitatem et animi promptitudinem erga regem ostendissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 29:8)
Quodque omnia mandata et chartae regiae expediebantur nomine Ioannae filiae suae, suique ipsius tanquam administratoris, nulla facta mentione Philippi mariti eius.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 2:3)
Etenim non dubitarunt regi apertis verbis narrare subditos Hispaniae, tam proceres quam populum, melius affectos esse erga partes Philippi (si modo uxorem secum in Hispaniam adduxisset) quam Ferdinandi, et caussam simul adiunxerunt quoniam Ferdinandus magis exactionibus gravaret, quae certe simul reprasesentata ipsissimum casum exprimebant inter regem et filium suum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 4:2)
7. Rex hac relatione, quae magnam suis rebus lucem praebebat, bene informatus et edoctus fuit quomodo se gereret inter Ferdinandum regem Arragoniae et Philippum generum eius regem Castiliae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 7:1)
Sed utcunque hoc successit, moderatis consiliis et ad personam amici communis prae se ferendo neutrius amicitia se privare, ita tamen ut interiori affectu Ferdinandi rebus faveret, externis vero demonstrationibus et officiis Philippum magis demereretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 7:3)
8. Verum ad corroborandam affinitatem suam cum Philippo, venti colloquium ei detulerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 8:1)
Etenim Philippus hyemem potius eligens ut regem Arragoniae imparatum offenderet cum magna classe e Flandria in Hispaniam solvit mense Ianuarii, anno regis Henrici vicesimo primo.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 8:2)
Philippus ipse (utpote mari et navigationibus insuetus) defessus et aeger in terram prorsus ascendere voluit ut vires suas reficeret, licet consiliarii eius contrarium suaderent, moram metuentes cum res eius celeritatem potius requirerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 8:5)
Paulo post supervenit Ioannes Carous eques auratus cum magno comitatu armatorum, qui simile obsequium rege Philippo praestitit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:4)
Philippus autem merito dubitans hos equites, utpote subditos, non ausurus eum absque notitia et licentia regis sui dimittere, eorum postulatis annuit donec ex aula mandata acciperent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:5)
Philippus postquam comes mandata retulisset regis animum satis perspiciens, quo citius abiret equis citatis ad Henricum Windesoriae perrexit, regina sua parvis itineribus subsequente.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION