라틴어 문장 검색

Hrodulfus vero abbas timens, ne multitudo qui Noviomum erat cum eis adveniret, et insidias timens - quod etiam Alstingus mandaverat - populum retinuit, sed cognita veritate post eorum discessum multum doluit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 43:3)
Legatus regis Persarum nomine Abdella cum monachis de Ierusalem et Georgius, qui fuit abbas in monte Oliveti, hi ad imperatorem Karolum pervenerunt, munera deferentes, id est papilionem et alia multa.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 26:2)
Ibique apostolicus in dominico die fecit benedictionem imperialem super Ludewicum et coniugem eius Ermingardam.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 34:4)
Haistulfus archiepiscopus Magontiae civitatis obiit, et successit in locum eius Otgerus capellanus dominicus.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 44:2)
Ibique cum aliis plurimis occisi sunt Uodo comes et Theodo abbas.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 52:5)
Ibique Hugo interfectus est abbas.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 62:5)
Hereban magister et abbas de Fuldo defuncto Otgero episcopo archiepiscopus et successor eius effectus est atque sollempniter electus.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 65:3)
Nam principalis mater aecclesia sancti Petri apostoli Vangionae civitatis, nuper a novo restaurata per Samuelem episcopum et abbatem monachorum sancti Nazarii, ictu fulminis prostrata atque succensa est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 92:4)
, Equinis armentis namque me congregem pastor egregius mandati dominici serus anscultator aliquando permisit:
(아풀레이우스, 변신, 7권 14:2)
vos pascitis gregem dominicum
(ARCHIPOETA, I109)
praecepti dominici memor, non oblitus
(ARCHIPOETA, IV107)
abbas bonus pastor est et me bene pavit.
(ARCHIPOETA, V100)
secundum dominici regulam mandati
(ARCHIPOETA, X58)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCXLIX natus est Aelfred, Angul-Saxonum rex, in villa regia, quae dicitur Uuanating, in illa paga, quae nominatur Berrocscire:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 1 2:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLI, nativitatis autem Aelfredi regis tertio, Ceorl, Domnaniae comes, cum Domnaniis contra paganos pugnavit in loco, qui dicitur Uuicganbeorg, et Christiani victoriam habuerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 3 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION