라틴어 문장 검색

Denique de contemptu in naturali historia rerum aut vulgarium, aut vilium, aut nimis subtilium et in originibus suis inutilium, illa vox mulierculae ad tumidum principem, qui petitionem ejus ut rem indignam et majestate sua inferiorem abjecisset, pro oraculo sit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 300:1)
Attamen adhuc diligentius attendenti, non per hoc evincitur motus attolens, et abnegatur motus in progressu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:8)
Neutiquam enim evincitur iste motus esse in supernis verus et realis, nec per defectum restitutionis planetae in motu diurno ad idem punctum coeli stellati, nec per diversam politatem zodiaci, habito respectu ad polos mundi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:4)
Verum haec, licet bene observata, tamen non evincunt prorsus quod ille asserit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:11)
Abiectum siquidem et pusillanimum est illud Epicuri dictum satis magnum alter alteri theatrum sumus, quasi homo natus ad contemplationem coeli et coelestium idolum adorans minutum satageret, se submittendo, si non ori ut bruta, oculo tamen, certe ad altiora contemplanda dato.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:10)
Utraque enim tempestas amorem accendit, redditque flagrantiorem, unde evincitur esse stultitiae proles.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:23)
Hoc enim eo rem ducit, ut plebs regni sit humilis et abiecta, et nihil aliud fere quam nobilium mancipia et operarii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 6:3)
Abiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum; et erunt vagi in nationibus.
(불가타 성경, 호세아서, 9장17)
Haec dicit Dominus: " Super tribus sceleribus Iudae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint C deceperunt enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum C
(불가타 성경, 아모스서, 2장4)
Et ego dixi: "Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum".
(불가타 성경, 요나서, 2장5)
Et pervenit verbum ad regem Nineve; et surrexit de solio suo et abiecit pallium suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere.
(불가타 성경, 요나서, 3장6)
et, qui insepultos multos abiecerat, ipse illamentatus permansit nec exsequiis ullis neque patrio sepulcro participavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장10)
Atqui talia contuleramus arma quae nisi prior abiecisses inuicta te firmitate tuerentur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:4)
Abiecit clipeum locoque motus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 17:1)
Cum acerbae famis tempore grauis atque inexplicabilis indicta coemptio profligatura inopia Campaniam prouinciam uideretur, certamen aduersum praefectum praetorii communis commodi ratione suscepi, rege cognoscente contendi et ne coemptio exigeretur euici.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION