라틴어 문장 검색

Cavetur enim in iure pontificio ut, quoniam oves duabus ex causis lavari solent, aut ut curetur scabies aut ut lana purgetur, festis diebus purgandae lanae gratia oves lavare non liceat, liceat autem, si curatione scabies abluenda sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 11:2)
De dis quoque Romanorum propriis, id est Penatibus, aspersa est huic operi non incuriosa subtilitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 6:1)
Purpureo aureove colore ovis ariesve si aspergetur, principi ordinis et generis summa cum felicitate largitatem auget, genus progeniem propagat in claritate laetioremque efficit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 2:4)
Nam sicut in praecipiti stantem vel levis tactus inpellit, ita vino vel infusum vel aspersum parvus quoque dolor incitat in furorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 4:1)
Certe humorem sale differri sive consumi fit hinc cognitu facile, quod, si duos panes pari magnitudine feceris, unum sale aspersum, sine sale alterum, invenies indigentem salis pondere propensiorem, scilicet humore in eo per salis penuriam permanente.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 5:3)
Quin potius, ait, in fluvio ablue pallium tuum, si vis emaculatum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 18:3)
Parui, ut verum probarem, et aqua dulci ablutum atque siccatum vidi splendori suo redditum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 18:4)
et ex illo causam requiro, cur magis dulcis quam salsa aqua idonea sit sordibus abluendis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 18:5)
Ergo aquam dulcem dixit quasi natura levem celerius inmergere in ea quae abluenda sunt et, dum siccatur, secum sordium maculas abstrahere, marinam vero quasi crassiorem nec facile pentrare purgando propter densitatem sui et, dum vix siccatur, non multum sordium secum trahere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 20:1)
Sed nec ideo quia salsa est minus abluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 23:1)
Salsitas enim findere et velut aperire solet meatus, et ideo magis elicere debuit abluenda.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 23:2)
Facit enim Nausicaam Alcinoi filiam abluentem vestes, cum super mare esset, non in mari sed in fluvio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 25:2)
nam pallida taetris Viscera tincta notis, gelidoque infecta cruore Plurimus adsperso variabat sanguine livor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:53)
taboque medullas Abluit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:20)
Primus te licet abluas:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXX3)

SEARCH

MENU NAVIGATION