라틴어 문장 검색

Haec fatus, ventis veluti si frena resolvat Aeolus, abrupto gentes sic obice fudit laxavitque viam bellis et, nequa maneret inmunis regio, cladem divisit in orbem disposuitque nefas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:14)
nam cetera pontus circuit exiguo dirimi se limite passus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:204)
quaesitor in alto conspicuus solio pertemptat crimina Minos et iustis dirimit sontes.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:281)
Dalmatiae lucos abruptaque brachia Pindi sparsa comam Britomartis agit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:154)
Nos itaque huic machinae quasdam partes adiecimus, quae contendentium litem disputationemque dirimerent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 11:4)
vel, ut quibusdam placet, in semiiugera omnis modus dirimatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 18장 1:2)
Atque ubi duae materiae per unam partem iugi mittentur, media pertica interveniat, diremptaeque palmae per iugorum compluvia decurrant, et velut mersae cacuminibus in terram despiciant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 3:2)
ordines autem quinum pedum spatiis dirimuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 2:3)
Nam et saepe vinculis abruptis gravidas inquietat et, cum admittitur, cervicibus dorsisque feminarum imprimit morsus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 1:2)
is mordicus comprehensus et ali quatenus eductus abrumpitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 14:3)
Nam si est adhuc parum firmus indigens ciborum pervenit in pascuum, fruticibus aut solidi-oribus herbis obluctatur ita pertinaciter, ut collum abrumpat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 8:5)
Forte equus abruptis vinculis vagus et clamore territus quosdam occurrentium obturbavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 66장1)
silvas quoque profunda palus ambibat nisi quod latus unum Angrivarii lato aggere extulerant quo a Cheruscis dirimerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 19장5)
omne dehinc caelum et mare omne in austrum cessit, qui tumidis Germaniae terris, profundis amnibus, immenso nubium tractu validus et rigore vicini septentrionis horridior rapuit disiecitque navis in aperta Oceani aut insulas saxis abruptis vel per occulta vada infestas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 23장6)
sed tanta mansuetudine agebat ut, cum orta tempestas raperet in abrupta possetque interitus inimici ad casum referri, miserit triremis quarum subsidio discrimini eximeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION