라틴어 문장 검색

Non tulit hanc Labienus contumeliam nec superstes esse ingenio suo uoluit, sed in monimenta se maiorum suorum ferri iussit atque ita includi, ueritus scilicet ne ignis qui nomini suo subiectus erat corpori negaretur:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 7:5)
Si non patriam meam impugnat, sed suae gravis est et sepositus a mea gente suam exagitat, abscindit, nihilo minus illum tanta pravitas animi, etiam si non inimicum, invisum mihi efficit, priorque mihi ac potior eius officii ratio est, quod humano generi, quam quod uni homini debeo.
(세네카, 행복론, Liber VII 104:2)
Fulgore primo captus et fragili bono fallacis aulae quisquis attonitus stupet, subito latentis ecce Fortunae impetu modo praepotentem cernat eversam domum stirpem que Claudi, cuius imperio fuit subiectus orbis, paruit liber diu Oceanus et recepit invitus rates.
(세네카, 옥타비아 1:9)
subinde interrogabat, qui ille uocaretur qui in imo recumberet, et cum saepe subiectum illi nomen Cestii excidisset, nouissime seruus, ut aliqua nota memoriam eius faceret certiorem, interroganti domino, quis ille esset qui in imo recumberet, ait:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 13:3)
at quo sis humilis magis et subiectus amori, hoc magis effectu saepe fruare bono.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1014)
Curtius expletis statuit monumenta lacunis, admisso Decius proelia rupit equo, Coclitis abscissos testatur semita pontes, est cui cognomen corvus habere dedit:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1129)
illa ruit, qualis celerem prope Thermodonta Strymonis abscisso fertur aperta sinu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 444)
Quis rude et abscissum miseris animantibus aequor fecit iter solidaeque pios telluris alumnos expulit in fluctus pelagoque immisit hianti audax ingenii?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri19)
Uxorem iam pudicam maritus iam non zelotypus eiecit,1 filium iam subiectum pater retro patiens abdicavit, servum iam fidelem dominus olim mitis ab oculis relegavit;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 4:2)
iam non recipiebat se Romanus miles sed immemor recentis ferociae veterisque decoris terga passim dabat atque effuso cursu castra repetebat, cum Camillus subiectus ab circumstantibus in equum et raptim subsidiis oppositis haec est inquit, milites, pugna, quam poposcistis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 255:3)
neque enim moveri hostis, subiectus nobis ad omnes ictus, sine sua:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 378:3)
si vero universo bello vincendi Romanos fortuna detur, quam spem esse sub rege victurum Hannibalem, uni subiectum, qui patriam prope non tulerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 504:1)
indigne patiens praetorum arbitrio consulem subiectum, dimisso senatu ad tribunal praetorum stans postulavit, ex senatus consulto destinarent sibi duas legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 166:1)
Primum sub capricorno subiectus piscis austrinus caudam prospiciens ceti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장1)
sub caudam subiectus est centaurus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION