라틴어 문장 검색

hunc casum eius subsequitur tussis bilem uel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris grauitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua uigilia, cibi fastidium, tabes.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 1:5)
leuant enim dolorem haec et mitiora ulcera efficiunt, maximeque utilia sunt, si cibi quoque secutum fastidium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 3:1)
Vbi dolor et inflammatio se remiserunt, quod intra dies quadraginta fit, nisi uitium hominis accessit, modicis exercitationibus, abstinentia, unctionibus lenibus utendum est, sic ut etiam tum acopo uel liquido cerato cyprino articuli perfricentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 8:1)
Ergo primo, nisi inbecillitas prohibet, abstinentia utendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 72:4)
Sed tamen si febricula accessit, abstinentia, lectulo, alui ductione opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 18:5)
Neque minus in abstinentia et alui ductione saepe auxilii est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 5:3)
In eiusmodi casu prima omnium sunt quies et abstinentia.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 5:5)
At modica inflammatio neutrum ex his auxilium desiderat, satisque est uti quiete et abstinentia.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 6:8)
Quod si iam fastidium est eorum, quae pituitam crassiorem reddunt (sicut in hoc genere materiae maxime promptum est), confugiendum est ad ea, quae, quia uentrem, corpus quoque adstringunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 40:6)
Prodest etiam fames et abstinentia quanta maxime inperari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 6:4)
Itaque in hac et abstinentia necessaria est, et sanguis recte mittitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 1:2)
Mala sunt uigilia, spiritus grauitas, sitis, cibi fastidium, febris, pus nigrum aut faeculentum et foedi odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 1:5)
Post abstinentiam uero unius diei uel aduersus in sedili contra medicum is homo collocandus est, uel sic auersus, ut in gremium eius caput resupinus effundat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 5:5)
Post haec opus est quiete, abstinentia, lenium medicamentorum inunctionibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 38:4)
deinde, si uires patiuntur, inperanda tridui abstinentia est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION