라틴어 문장 검색

careo enim cum familiarissimis multis, quos aut mors eripuit nobis aut distraxit fuga, tum omnibus amicis, quorum benevolentiam nobis conciliarat per me quondam te socio defensa res publica, versorque in eorum naufragiis et bonorum direptionibus nec audio solum, quod ipsum esset miserum, sed etiam id ipsum video, quo nihil est acerbius, eorum fortunas dissipari, quibus nos olim adiutoribus illud incendium exstinximus, et, in qua urbe modo gratia, auctoritate, gloria floruimus, in ea nunc his quidem omnibus caremus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 13 2:2)
magnam etiam perditi hostes accessionem sibi fecissent, si quas copias a Lepido abstraxissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 18 3:7)
gladiatoribus autem Fadium quendam, militem Pompeianum, quia, cum depressus in ludum bis gratis depugnasset, auctorare sese nolebat et ad populum confugerat, primum Gallos equites immisit in populum (coniecti enim lapides sunt in eum, cum abriperetur Fadius), deinde abstractum defodit in ludo et vivum combussit, cum quidem pransus nudis pedibus, tunica soluta, manibus ad tergum reiectis inambularet et illi misero quiritanti :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 32 3:3)
quae tandem ea est disciplina ad quam me deducas si ab hac abstraxeris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 153:3)
qui et domesticis et forensibus solaciis ornamentisque privati certe si ante occidissemus, mors nos a malis, non a bonis abstraxisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 83:7)
Huc a/rripe ad me ma/nibus abstracta/m piis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 20:11)
Haec e/ Tartarea te/nebrica abstractu/m plaga Trici/pitem eduxit Hy/dra generatu/m canem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 22:4)
vetat igitur ratio intueri molestias, abstrahit ab acerbis cogitationibus, hebetem aciem ad miserias contemplandas facit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 33:3)
his autem vacuus animus perfecte atque absolute beatos efficit, idemque concitatus et abstractus ab integra certaque ratione non constantiam solum amittit, verum etiam sanitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 38:3)
in Philosophicis autem abstrahendum est a sensibus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 36:5)
"excipit hospitio iuvenem Pallantius heros, et tandem Caco debita poena venit, victor abit secumque boves, Erytheida praedam, abstrahit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권404)
Talia maerentem stellatus submovet Argus ereptamque patri diversa in pascua natam abstrahit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 66:1)
Non illum Cereris, non illum cura quietis abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba spectat inexpleto mendacem lumine formam, perque oculos perit ipse suos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 47:1)
Protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes clauditur in tectis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 61:1)
Ille tuens oculis inmitem Phinea torvis "quandoquidem in partes" ait "abstrahor, accipe, Phineu, quem fecisti hostem pensaque hoc vulnere vulnus" ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION