라틴어 문장 검색

at id quidem absurdum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 133:2)
Cum fruges Cererem vinum Liberum dicimus, genere nos quidem sermonis utimur usitato, sed ecquem tam amentem esse putas qui illud quo vescatur deum credat esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 41:2)
quid Medeae respondebis, quae duobus avis Sole et Oceano Aeeta patre matre Idyia procreata est, quid huius Absyrtio fratri (qui est apud Pacuvium Aegialeus, sed illud nomen veterum litteris usitatius)?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 48:4)
popularibus enim verbis est agendum et usitatis, cum loquimur de opinione populari, idque eodem modo fecit Panaetius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 46:3)
in quo multa praeclare, illud absurde:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 75:2)
Nam illud quidem absurdum est, quod quidam dicunt, parenti se aut fratri nihil detracturos sui commodi causa, aliam rationem esse civium reliquorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 34:1)
quid autem tam absurdum, quam si domini iussu ita praeco praedicet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 69:8)
Postea mihi placuit, eoque sum usus adulescens, ut summorum oratorum Graecas orationes explicarem, quibus lectis hoc adsequebar, ut, cum ea, quae legeram Graece, Latine redderem, non solum optimis verbis uterer et tamen usitatis, sed etiam exprimerem quaedam verba imitando, quae nova nostris essent, dum modo essent idonea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 155:1)
in his paucis diebus nonne nobis in tribunali Q. Pompei praetoris urbani familiaris nostri sedentibus homo ex numero disertorum postulabat, ut illi, unde peteretur, vetus atque usitata exceptio daretur cvivs pecvniae dies fvisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 168:2)
legitimae atque usitatae in rebus causisque civium aequabilitatis conservatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 188:3)
sin plane abhorrebit et erit absurdus, ut se contineat aut ad aliud studium transferat, admonebo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 85:9)
Erit autem perspicua narratio, si verbis usitatis, si ordine temporum servato, si non interrupte narrabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 329:5)
neque enim parvae neque usitatae neque vulgares admiratione aut omnino laude dignae videri solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 347:4)
sed usitatis ita poterit uti, lectissimis ut utatur, is, qui in veteribus erit scriptis studiose et multum volutatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 39:5)
mollis vox aut muliebris aut quasi extra modum absona atque absurda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 41:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION