라틴어 문장 검색

cui contra potentes factiososque, si vestra peritia non abundanter opitularetur, prudentia consulta sufficeret, respondete, obsecramus, nisi vobis tamen utriusque nostrum sociae preces oneri fastidiove reputabuntur, iudicio suo, testimonio meo et substantiam causamque supplicis fluctuantem medicabilis responsi salubritate fulcite.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Tetradio suo salutem 2:1)
ut veni, occurrit mihi ipse, quem noveram anterius corpore erectum gressu expeditum, voce liberum facie liberalem, multum ab antiquo dissimilis incessu, habitus viro, gradus pudor, color sermo religiosus, tum coma brevis barba prolixa, tripodes sellae, Cilicum vela foribus appensa, lectus nil habens plumae, mensa nil purpurae, humanitas ipsa sic benigna quod frugi, nec ita carnibus abundans ut leguminibus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 3:1)
Et quia litteris sacris simul et saecularibus, ut diximus, abundanter ambo erant instructi, congregata discipulorum caterua, scientiae salutaris cotidie flumina inrigandis eorum cordibus emanabant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II.7)
sal enim facile ante inportatur, frumenta publice privatimque expeditius congeruntur, et si defit, holeribus, carne seu leguminibus defenditur, aquae fossuris puteorum et de caelo repentinis tempestatibus ex tegulis excipiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장37)
Item si legumina in vas cum ea aqua coniecta ad ignem posita celeriter percocta fuerint, indicabunt aquam esse bonam et salubrem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 4장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION