라틴어 문장 검색

altera enim res vires constringit et exhaurit, altera solvit et diluit;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 70:25)
aliquando enim materia est diminuta et virtus abundans, aliquando sunt secundum aequalitatem proportionata, aliquando virtus est deficiens et materia superabundans.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:35)
Et quando quidem virtus est abundans et materia diminuta, terminata est completo septimo mense;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:36)
et tunc virtus abundans fortem facit motum ad exitum, et nascitur puer et convalescit et efficitur parvus corpore et agillis valde in operationibus.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:37)
Neve cum abundaveris auro et argento, et opimis agrorum fructibus, vel honoribus dicas:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:10)
Praeterea tot molestiis vitam abundare, ut odio habeatur, et mors solis impiis amara sit, quibus tamen vita debeat esse amarior.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 1:3)
Sed tamen, quamvis fides creverit, abundat iniquitas, refrigescit charitas.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:2)
Omnibus invida, sibi vilis, in summis divitiis inops, affectu extenuat quod censu abundat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:2)
Nec solum sanctus Noe abundavit filiorum generatione;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 2:1)
Victus universis caro fe ina est, lactisque abundans copia qua sustentantur, et herbae multiplices, et siquae alites capi per aucupium possint, et plerosque nos vidimus frumenti usum et vini penitus ignorantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 6:1)
Ultima Syriarum est Palaestina, per intervalla magna protenta, cultis abundans terris et nitidis, et civitates habens quasdam egregias, nullam nulli cedentem, sed sibi vicissim velut ad perpendiculum aemulas:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 11:1)
Tanta autem tamque multiplici fertilitate abundat rerum omnium eadem Cyprus, ut nullius externi indigens adminiculi, indigenis viribus, a fundamento ipso carinae ad supremos usque carbasos, aedificet onerariam navem, omnibusque armamentis instructam, mari committat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 14:2)
In quo casu ita tristi et inopino, abundans numerus armatorum, et tribuni desiderati sunt decem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 8:5)
Si itaque verum est, quod scriptores varii memorant, Cyrum regem et Simonidem lyricum, et Hippian Eleum sophistarum acerrimum, ideo valuisse memoria, quod epotis quibusdam remediis id impetrarunt, credendum est hunc etiam tum adultum totum memoriae dolium (si usquam repperiri potuit) exhausisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 8:1)
Longe autem postea Cornelius Gallus Octaviano res tenente Romanas, Aegypti procurator, exhausit civitatem plurimis interceptis, reversusque cum furtorum arcesseretur, et populatae provinciae, metu nobilitatis acriter indignatae, cui negotium spectandum dederat imperator, stricto incubuit ferro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION