라틴어 문장 검색

Sed, quod nos facere nunc ingredinur, ut contra Academicos disseramus, id quidam e philosophis et i quidem non mediocres faciundum omnino non putabant, nec vero esse ullam rationem disputare cum is qui nihil probarent, Antipatrumque Stoicum qui multus in eo fuisset reprehendebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 23:3)
Philo autem dum nova quaedam commovet, quod ea sustinere vix poterat quae contra Academicorum pertinaciam dicebantur, et aperte mentitur ut est reprehensus a patre Catulo, et ut docuit Antiochus in id ipsum se induit quod timebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 24:2)
quoniam enim id haberent Academici decretum (sentitis enim iam hoc me δόγμα dicere), nihil posse percipi, non debere eos in suo decreto sicut in ceteris rebus fluctuari, praesertim cum in eo summa consisteret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 39:2)
haec Academicorum est una sententia quam reliquorum philosophorum nemo probet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 95:6)
itaque cessit, et ut ii qui sub novis solem non ferunt item ille cum aestuaret veterum ut maenianorum sic Academicorum umbram secutus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 95:7)
- - Academicis placere esse rerum eius modi dissimilitudines ut aliae probabiles videantur aliae contra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 137:9)
licetne - omitto per Aristotelem, meo iudicio in philosophia prope singularem - per ipsum Antiochum, qui appellabatur Academicus, erat quidem si perpauca mutavisset germanissimus Stoicus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 178:6)
sin vera sunt Zenonis, eadem in veteres Academicos Peripateticosque dicenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 178:13)
legimus omnes Crantoris veteris Academici de luctu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 182:8)
Qui ergo Academici appellamur (an abutimur gloria nominis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 193:2)
Itaque video visum esse non nullis Platonis et Democriti locutionem, etsi absit a versu, tamen quod incitatius feratur et clarissimis verborum luminibus utatur, potius poema putandum quam comicorum poetarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 2:2)
huius ignoratione non modo in vita sed saepissime et in poematis et in oratione peccatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 2:7)
ego autem sentio omnis in oratione esse quasi permixtos et confusos pedes, nec enim effugere possemus animad- versionem, si semper isdem uteremur, quia nec numerosa esse, ut poema, neque extra numerum, ut sermo vulgi, esse debet oratio - alterum nimis est vinctum, ut de industria factum appareat, alterum nimis dissolutum, ut pervagatum ac vulgare videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 5:1)
nam id quidem esset poema;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 2:2)
Nec in numeris magis quam in reliquis ornamentis orationis, eadem cum faciamus quae poetae, effugimus tamen in oratione poematis similitudinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 59장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION