라틴어 문장 검색

Rufinus (neque enim patiuntur saeva quietem crimina pollutaeque negant arescere fauces) infandis iterum terras accendere bellis incohat et solito pacem vexare tumultu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:2)
Interea Stilicho iam laetior hoste propinquo nec multo spatii distantibus aequore vallis pugnandi cupidas accendit voce cohortes.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:93)
Acrior interea visendi principis ardor accendit cum plebe patres et saepe negatum flagitat adventum;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:144)
Maxime itaque curandum est praedicto tempore anni, ut tam feminis quam admissariis desiderantibus coeundi fiat potestas, quoniam id praecipue armentum, si prohibeas, libidinis exstimulatur furiis, unde etiam veneno inditum est nomen ἱποομανέσ, quod equinae cupidini similem mortalibus amorem accendit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 3:4)
Rursus si equa marem non patitur, detrita scilla naturalia eius linuntur, quae res accendit libidinem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 10:2)
Ultima parte hiemis concitantibus libidinem cibis utriusque sexus accendenda venus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 6:1)
Deterrima est conditio fictilium, quae et accenduntur aestatis vaporibus, et gelantur hiemis frigoribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 2:1)
Verum quidam Graecorum auctores οἴστρουσ appellant ab eo, quod exagitent, neque patiantur examina conquiescere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 4:4)
traditam Tiberio pervicax adulter contumacia et odiis in maritum accendebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장7)
accendebat haec onerabatque Seianus, peritia morum Tiberii odia in longum iaciens, quae reconderet auctaque promeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 69장9)
accendebat dedignantis et ipse diversus a maiorum institutis, raro venatu, segni equorum cura;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 2장8)
sed praeter paternos spiritus uxoris quoque Plancinae nobilitate et opibus accendebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장6)
sed amici accendendis offensionibus callidi intendere vera, adgerere falsa ipsumque et Plancinam et filios variis modis criminari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장4)
igitur contumaciam eius insectari, vetus Augustae odium, recentem Liviae conscientiam exagitare, ut superbam fecunditate, subnixam popularibus studiis inhiare dominationi apud Caesarem arguerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장5)
Agrippina semper atrox, tum et periculo propinquae accensa, pergit ad Tiberium ac forte sacrificantem patri repperit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 52장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION