라틴어 문장 검색

an imitari agros fertiles, qui multo plus efferunt quam acceperunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 64:2)
Tum Caria tota praecipueque Telmesses, quos ante dixi, quod agros uberrumos maximeque fertiles incolunt, in quibus multa propter fecunditatem fingi gignique possunt, in ostentis animadvertendis diligentes fuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 136:3)
tum Caria tota praecipueque Telmesses, quos ante dixi, quod agros uberrimos maximeque fertiles incolunt, in quibus multa propter fecunditatem fingi gignique possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 136:3)
atque, ut in eodem simili verser, ut ager quamvis fertilis sine cultura fructuosus esse non potest, sic sine doctrina animus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 13:4)
Iam, quod deliberationis nostrae caput est, agri sunt fertiles pingues aquosi;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 5:1)
Sol licet admoto tellurem sidere findat, Et micet Icarii stella proterva canis, Arva pererrantur Paeligna liquentibus undis, Et viret in tenero fertilis herba solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 162)
Utque procul vidit carpentes pabula tauros - Carpebant tauri pabula laeta procul - Illuc se rapuit gregibusque inmiscuit illis Et petiit herbae fertilioris humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 512)
Sola fuit Crete fecundo fertilis anno;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1024)
haec loca sunt voto fertiliora tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:59)
fertilior seges est alienis semper in agris, vicinumque pecus grandius uber habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:234)
fertile pectus habes, interque Helicona colentes uberius nulli provenit ista seges.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 26)
tempora nam miserae complectar ut omnia vitae, a meritis eius pars mihi nulla vacat, quae numero tot sunt, quot in horto fertilis arvi Punica sub lento cortice grana rubent, Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos, quot Sicyon bacas, quot parit Hybla favos, confiteor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 152)
"quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit, et pereunt lapsae sole tepente nives, arboribus redeunt detonsae frigore frondes, uvidaque in tenero palmite gemma tumet, quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras, fertilis occultas invenit herba vias?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권120)
fertilis est Melite sterili vicina Cosyrae insula, quam Libyci verberat unda freti, hanc petit hospitio regis confisa vetusto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권371)
terra tribus scopulis vastum procurrit in aequor Trinacris, a positu nomen adepta loci, grata domus Cereri, multas ea possidet urbes, in quibus est culto fertilis Henna solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권288)

SEARCH

MENU NAVIGATION