라틴어 문장 검색

ob eamque etiam causam eloqui copiose, modo prudenter, melius est quam vel acutissime sine eloquentia cogitare, quod cogitatio in se ipsa vertitur, eloquentia complectitur eos, quibuscum communitate iuncti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 201:4)
ita fit, ut agere considerate pluris sit quam cogitare prudenter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 206:3)
Quid enim tam aut visendum aut audiendum fuit quam summorum oratorum in gravissima causa accurata et inimicitiis incensa contentio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 7장 4:4)
atque is non accurata quadam orationis copia, sed nutu atque verbo libertinos in urbanas tribus transtulit, quod nisi fecisset, rem publicam, quam nunc vix tenemus, iam diu nullam haberemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 38:4)
Quam ob rem, si quis universam et propriam oratoris vim definire complectique vult, is orator erit mea sententia hoc tam gravi dignus nomine, qui, quaecumque res inciderit, quae sit dictione explicanda, prudenter et composite et ornate et memoriter dicet cum quadam actionis etiam dignitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 64:1)
nullum est enim periculum, ne quid tu eloquare nisi ita prudenter, ut neminem nostrum paeniteat ad hunc te sermonem impulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 209:2)
Nam et subitae ad propositas causas exercitationes et accuratae ac meditatae commentationes ac stilus ille tuus, quem tu vere dixisti perfectorem dicendi esse ac magistrum, multi sudoris est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 257:1)
si minus ut separatim de his rebus philosophorum more respondeat, at certe ut in causa prudenter possit intexere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 68:2)
Qua re, Caesar, ego quoque hoc a te peto, ut, si tibi videtur, disputes de hoc toto iocandi genere quid sentias, ne qua forte dicendi pars, quoniam ita voluistis, in hoc tali coetu atque in tam accurato sermone praeterita esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 233:1)
Principia autem dicendi semper cum accurata et acuta et instructa sententiis, apta verbis, tum vero causarum propria esse debent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 315:3)
Vidit enim hoc prudenter sive Simonides sive alius quis invenit, ea maxime animis effingi nostris, quae essent a sensu tradita atque impressa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 357:2)
cum prudenter illi principes novam et inauditam ceteris gentibus interregni ineundi rationem excogitaverunt, ut, quoad certus rex declaratus esset, nec sine rege civitas nec diuturno rege esset uno nec committeretur, ut quisquam inveterata potestate aut ad deponendum imperium tardior esset aut ad optinendum munitior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 36:2)
quod cum faciamus, prudenter facere dicimur, iuste non dicimur, ut intellegatis discrepare ab aequitate sapientiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 20:2)
Quorum quidem vim, ut tu soles dicere, verba ipsa prudenter a maioribus posita declarant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 135:3)
Adcurate tu quidem, inquam, Quinte, et Stoice Stoicorum sententiam defendisti, quodque me maxime delectat, plurimis nostris exemplis usus es, et iis quidem claris et inlustribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION