라틴어 문장 검색

centurionem, nobilem militaribus factis, iudicatum pecuniae cum duci vidisset, medio foro cum caterva sua accurrit et manum iniecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 143:1)
post aciem circumducit et non hostibus modo sed etiam suis inopinantibus in dextrum hostium latus incurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 712:1)
inde Eleusinem profectus spe improviso templi castellique, quod et imminet et circumdatum est templo, capiendi, cum haudquaquam neglectas custodias animadvertisset et classem a Piraeo subsidio venire, omisso incepto Megara ac protinus Corinthum ducit et, cum Argis Achaeorum concilium esse audisset, inopinantibus Achaeis contioni ipsi supervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 276:1)
cum Aetoli, nisi quod populabantur, vix meminisse viderentur se in agro hostium esse, alii palati semermes vagarentur, alii in castris sine stationibus per somnum vinumque dies noctibus aequarent, Philippus inopinantibus advenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 475:1)
nocte ferme proficiscebantur, ut et quam longissime a castris procederent et inopinantes opprimerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 154:1)
mox iam etiam ex tectis non tela modo sed tegulae quoque inopinantes perculerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 461:2)
fluctuante rege inter spem metumque tantae rei conandae Cretensis Euander, quo ministro Delphis ad insidias Eumenis regis usus erat, postquam agmen peditum venientium sub signis vidit, ad regem accurrit et monere institit ne elatus felicitate summam rerum temere in non necessariam aleam daret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 648:1)
accurro, ut sciscam quid velit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 120)
Amabo, accurrite, ne se interemat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 3, scene 122)
nam dudum ut accucurrimus ad Alcesimarchum, ne se vita interemeret, tum inor excidisse.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 260)
tu clamabas deum fidem atque hominum omnium, quom ego accurro teque eripio vi pugnando ingratiis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 83)

SEARCH

MENU NAVIGATION