라틴어 문장 검색

populus Romanus ne tam honestam, tam severam diligentemque accusationem neque vobis placuisse neque ordini vestro placere arbitretur, providete.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 22장 2:3)
Quod igitur in accusationis septem libris non reperitur genus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 3:2)
qua in varietate duriorum accusatio suppeditabit exempla, mitiorum defensiones meae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 1:2)
Nos etiam in hoc genere frequentes, ut illa sunt in quarto accusationis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 1:2)
refutatio autem accusationis, in qua est depulsio criminis, quoniam Graece στάσισ dicitur, appelletur Latine status;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 1:1)
Veniebat in mentem priores nostros etiam singulorum hospitum iniurias voluntariis accusationibus exsecutos, quo deformius arbitrabar publici hospitii iura neglegere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 5:2)
Ille accusationem vel fortuita vel voluntaria morte praevertit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 4:2)
Nihilo minus Baetica etiam in defuncti accusatione perstabat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 5:1)
Itaque, cum ad nomen eius in extrema actione venissem - neque enim ut initio sic etiam in fine verendum erat, ne per hoc totius accusationis auctoritas minueretur -, honestissimum credidi non premere immerentem, idque ipsum dixi et libere et varie.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 19:2)
E testibus quidam, sive iratus quod evocatus esset invitus, sive subornatus ab aliquo reorum, ut accusationem exarmaret, Norbanum Licinianum, legatum et inquisitorem, reum postulavit, tamquam in causa Castae - uxor haec Classici - praevaricaretur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 28:1)
Est lege cautum ut reus ante peragatur, tunc de praevaricatore quaeratur, videlicet quia optime ex accusatione ipsa accusatoris fides aestimatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 29:1)
Rufo successit Theophanes, unus ex legatis, fax accusationis et origo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 3:2)
Arguebatur enim multa in accusatione fecisse, quae illa ipsa lege qua Bassum accusaverat tenerentur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 20:3)
Admonitus ut perageret accusationem, peregit invitus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 6:1)
reversus diem dederat, et cum ex heredibus quidam quasi reverentia Eurythmi omitterent accusationem, pulcherrime dixerat:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION