라틴어 문장 검색

Eodem die Tertiacorum equestris numerus a legionibus incusatus est, quod cum ipsae hostium adversas irrumperent acies, illi paulatim dilapsi, alacritatem paene totius minuissent exercitus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 7:1)
Et ne sagittariorum procursus nostrorum cuneos disiectaret, illatis concitatius signis, spiculorum impetum fregit, datoque ad decernendum sollemniter signo, denseti Romani pedites confertas hostium frontes, nisu protruserunt acerrimo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 17:1)
Scintillas quidam putant ab aetherio candentes vigore, parumque porrectius tendere sufficientes, exstingui, vel certe radiorum flammas iniectas nubibus densis, acri scintillare contactu, aut cum lumen aliquod cohaeserit nubi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 6:1)
Illud quoque advertens, quod etiam dii caelestes quibusdam piissimis mortem tamquam summum praemium persolverunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 14:3)
illud advertens, quod apud Platonem legitur, Sophoclem tragoediarum scriptorem, aetate grandaevum, interrogatum ecquid adhuc feminis misceretur, negantem, id adiecisse, quod gauderet harum rerum amorem ut rabiosum quendam effugisse dominum et crudelem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 2:2)
censor in moribus regendis acerrimus, placidus opum contemptor, mortalia cuncta despiciens, postremo id praedicabat, turpe esse sapienti, cum habeat animum, captare laudes ex corpore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 7:5)
Auctoritas adeo valuit, ut dilectus artissime, dum timetur, ac si periculorum socius et laborum, et inter concertationes acerrimas, animadverti iuberet in desides, et Caesar adhuc sine stipendio regeret militem, feris oppositum gentibus, ut dudum est dictum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 12:1)
Quae dum ambiguntur, nulla variante sententia, itum est voluntate omnium in Salutium, eoque causante morbos et senectutem, honoratior aliquis miles, advertens destinatius reluctantem, Et quid ageretis, ait si id bellum vobis curandum, commisisset absens (ut saepe factum est) imperator?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 3:1)
Dum nos impendentium aerumnarum opprimit timor, compertum est procursatorum indicio, Persas pontem iungere procul e nostro conspectu, ut post firmatam pacem et foedera, sopitis belli turbinibus, incuriosius gradientes aegros et animalia peterent, diu defatigata, verum cum se proditos advertissent, a conatu nefario destiterunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 4:1)
Austoriani Mauricaeque aliae gentes, Africam solito acrius incursabant;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 5:5)
Hanc post varios militum labores et ducum, fatigatorum acerrimis proeliis, Aliso quidam tribunus abscidit, exsertus bellator et prudens, hoc modo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 8:1)
Exstirpatis occasu ducis funeribus belli, saevitum est in multos acrius quam errata flagitaverant vel delicta, maximeque in Philippopoleos defensores, qui urbem seque ipsos, non nisi capite viso Procopii, quod ad Gallias portabatur, aegerrime dediderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 6:1)
Paulo enim post lucis exortum, densitate praevia fulgurum acrius vibratorum, tremefacta concutitur omnis terreni stabilitas ponderis, mareque dispulsum, retro fluctibus evolutis abscessit, ut retecta voragine profundorum, species natantium multiformes limo cernerentur haerentes, valliumque vastitates et montium (ut opinari dabatur), sus- picerent radios solis, quos primigenia rerum natura sub immensis gurgitibus amendavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 16:1)
Ubi vero turmae congressae strictis conflixere mucronibus, nostrorum acies impetu hostium acriore concussa nec resistendi nec faciendi fortiter copiam repperit, cunctis metu compulsis in fugam, cum Severianum vidissent equo deturbatum, missilique telo perfossum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 1장 4:1)
Sed resistens animorum acri robore miles, ita lacertis eminuit, ut hostium quattuor milibus sauciis, sex alia interficeret milia, ipse vero non amplius mille ducentis amitteret, ducentis tantummodo vulneratis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION