라틴어 문장 검색

nam pluvias dicimus lentas et iuges.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 514)
sane antiqui et populo et populor dicebant, unde est 'populare' et populatque ingentem farris acervum curculio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5272)
scutorumque incendi victor acervos hoc traxit de historia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5621)
o Aenea, nisi quae dico minime credis, o lux crastina ingentes caedis acervos videbis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2447)
'dolor' autem propter illud 'haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert', 'decus' propter illud 'cum tamen ingentes Rutulorum linquis acervos'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5072)
pineus ardor ignis περίφρασισ. acervo pyra, coacervatione lignorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7861)
etiam iuges aquas, perpetuo fluentes, siccari conspicias.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 563)
rivosque sequentes iuges, aut secuturos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1066)
sine causa ingentes frumenti alieni acervos aspicies.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1556)
at nunc sibi quisque, nec ad nos pertinet acervus alienus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1559)
et hoc contra Epicureos, qui dicunt acervum stellarum sine causa esse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2522)
flet noctem iugi nocte, continua.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5131)
omnis hic locus acervis corporum et civium sanguine redundavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 24:2)
Videor enim mihi videre hanc urbem, lucem orbis terrarum atque arcem omnium gentium, subito uno incendio concidentem, cerno animo sepulta in patria miseros atque insepultos acervos civium, versatur mihi ante oculos aspectus Cethegi et furor in vestra caede bacchantis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 11:6)
nam et lapidum conflictu atque tritu elici ignem videmus et recenti fossione terram fumare calentem, atque etiam ex puteis iugibus aquam calidam trahi, et id maxime fieri temporibus hibernis, quod magna vis terrae cavernis contineatur caloris eaque hieme sit densior ob eamque causam calorem insitum in terris contineat artius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 25:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION