라틴어 문장 검색

Donec turma duas composta excurrat in alas, Ordinibusque frequens, et marte instructa perito.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 8:2)
Jamque acies inter medias sese arduus infert Pygmeadum ductor, qui majestate verendus Incessuque gravis, reliquos supereminet omnes Mole gigantea, mediamque assurgit in ulnam.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 8:3)
Fulmineum vibrans acie flagrante scelestos Jam Paradiseis iterum depellit ab oris. Heu!
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 11:1)
Princeps turma suos disponit in ordine ciues Atque suis uotis astringit uota suorum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:14)
Sed tamen hoc solo pensat sua damna quod illic Lux eterna manet nullisque decisa tenebris, Continuusque dies, ubi celicus ille senatus Turmaque Virtutum, Nature militat agmen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:3)
Iam se prospiciunt acies, jam prospicit hostem Hostis et aspectus animos succendit in iras.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:4)
Indulget freno iuuenis, calcaribus urget Cornipedem, nec segnis, hebes, pinguedine lassus, Lentescit sonipes, sed eodem Martis amore Militat, hostiles frangens cum milite turmas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:9)
Jam mei intellectus esuries, ingenii flagrantis acies, mentis inflammatae flagrantia, attentionis stabilitas et constantia, ea [0453B] postulant quae promittis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:11)
Haec est verum peregrinationis remedium, solum humanae calamitatis solatium, humanae noctis lucifer singularis, tuae miseriae redemptio specialis, cujus aciem nulla aeris caligo confundit, non densitas terrae operam ejus offendit, non altitudo aquae respectum ejus obtundit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:36)
In sex acies itaque divisi et ordinati, et quibusque vexillis attitulati, in dextro et in sinistro incedebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:8)
Francigenae autem, Solymani ignorantes adventum, a silvis et montanis in clamore et alta vociferatione procedebant, tunc primum Solymani acies [0403D] mediis campis intuentes et eos ad praelium operientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 42:1)
Quibus visis, invicem se confortare in nomine Domini coeperunt, duasque acies praemittunt, quae quingentos equites habebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 42:2)
Solymanus autem duas acies praemissas intuens, frena sine tardatione laxat equi, laxantque sui et inaudita atque intolerabili vociferatione reddunt attonitos et stupefactos milites catholicos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 42:3)
Dehinc sagittarum grandine per medias irruunt acies, quae, graviter attritae et dissipatae, a subsequente sua multitudine divisae sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 42:4)
praedictae vero acies, per quas Turci a societate divisas irruperant, ad silvam et montana reditum non habentes, versus Nicaeam iter arripiunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 42:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION