라틴어 문장 검색

Est autem aeque imperiti et leviter philosophantis, in maxime universalibus causam requirere, ac in subordinatis et subalternis causam non desiderare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:13)
Hujusmodi vero homines, si ad philosophiam et contemplationes universales se contulerint, illas ex prioribus phantasiis detorquent, et corrumpunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:4)
et invenietur verbum istud, humidum, nihil aliud quam nota confusa diversarum actionum, quae nullam constantiam aut reductionem patiuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:4)
vitiosius genus est actionum, ut generare, corrumpere, alterare:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 124:4)
quia non in luce notionum vulgarium (quae licet tenuis sit et superficialis, tamen est quodammodo universalis, et ad multa pertinens) sed in paucorum experimentorum angustiis et obscuritate fundatum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:2)
ut cogitet simile quiddam etiam in natura rerum universali fieri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:4)
sed modis et viis scilicet actionum minime fabulosis et prodigiosis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:7)
Atque licet sparsim, et in aliquibus subjectis specialibus, longe veriora habeamus et certiora (ut arbitramur) atque etiam magis fructuosa quam quibus homines adhuc utuntur (quae in quintam Instaurationis nostrae partem congessimus), tamen theoriam nullam universalem aut integram proponimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 282:3)
Quod vero ad universalem istam reprehensionem attinet, certissimum est vere rem reputanti, eam et magis probabilem esse et magis modestam, quam si facta fuisset ex parte.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 304:1)
Primo itaque, videtur inventorum nobilium introductio inter actiones humanas longe primas partes tenere:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:1)
At ex his causa finalis tantum abest ut prosit, ut etiam scientias corrumpat, nisi in hominis actionibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:6)
ut sit certum, liberum, et disponens sive in ordine ad actionem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:2)
Atque hoc genus operandi pertinet ad actionem primariam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:13)
in casu ubi fit inquisitio de universa serie et continuatis actionibus alimentandi, a prima receptione alimenti ad assimilationem perfectam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 16:3)
Cum enim omnis actio naturalis per minima transigatur, aut saltem per illa quae sunt minora quam ut sensum feriant, nemo se naturam regere aut vertere posse speret, nisi illa debito modo comprehenderit et notaverit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 21:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION