라틴어 문장 검색

Ipse Deus rem prosequitur, producit in actum Que pepigit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:2)
Totum componit hominem, contemperat actus Verbaque metitur, libratque silencia, gestus Ponderat, appendit habitus sensusque refrenat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:2)
Docet ergo repente Ne quid agat subitumue nil presumat, at omne Factum preueniat animo, deliberet ante Quam faciat, primumque suos examinet actus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:3)
Hec docet ut maculas animi complanet et omnes Deponat nubes odii, mens cerea fiat, Si respersa semel fuerit pietatis oliuo, Sic tamen ut nunquam firme constancia mentis Deuiet a recto, ne, si pietate remissus Mollescat iuuenis, magnos effeminet actus Mollicies, perdatque uiri mens fracta rigorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 24:2)
Adnectens sua dona Fides in munere multo Se probat esse Fidem, nec se sibi subtrahit, immo Monstrat et in dono se disputat esse fidelem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:1)
"Actus Nature, uirtutis fabrica nostrum Non deposcit opus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:4)
nostro non indiget actu Tam celebris factura Dei quam singula ditant Munera Nature, diuinaque uota beatam Efficiunt, nulloque caret uirtutis honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:5)
sic me non exigit actus Nature, uirtutis opus, factura superni Artificis nostreque manus non postulat usum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:11)
Ergo suas largitur opes Fortuna nec ultra Mensuram citraue sinit decurrere donum Fortune Racio, sed opes metitur et omnes Librat diuicias, ne si nimis effluat harum Alueus, in preceps mentem deducat et illam Mergat opum torens, animum declinet in usus Illicitos mentisque suos effeminet actus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 6:3)
Illius uexilla gerunt Contagia uite, Factaque digna notis et Vita notabilis actu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:6)
Post alios in bella furens et promptus in arma, Sublimi prouectus equo gestuque superbus, Excedens habitu uerboque superfluus, actu Degenerans Excessus adest, bellique furorem Preuenit, et cunctis bellandi suggerit iras.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:14)
Nec tonat ille minis, sed solo fulminat ense, Ferro cuncta probat nec uerbo disputat, immo Verberibus multisque modis concluditur hosti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:11)
tociens uictrix uno delirat in actu Nostra manus, tociens uincens nunc uicta fatiscit Que falli nescit, quam nunc Fortuna fefellit!
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:17)
Inque colum clauam uertens, in pensa sagittas, In fusum pharetras, Alcides degener armis Totus femineos male degenerauit in actus".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:20)
Spernitur ipsa tamen, quamvis decor ille peroret Et formae deitas disputet esse deam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION