라틴어 문장 검색

item malus corporis habitus omnesque acuti morbi, qui modo, ut supra dixi, non infirmitate sed onere nocent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장24)
in acutis quoque quibusdam, si et levari corpus debet et ex vena sanguinem mitti vires non patiuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장13)
Sed si acutus morbus est, sicut in cholera, si febris est, ut inter horrores, asperioribus medicamentis opus non est, sicut in deiectionibus quoque supra (I.2, 1 C) dictum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 13장3)
Ungui enim leviterque pertractari corpus etiam in acutis et recentibus morbis oportet, in remissione tamen et ante cibum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장10)
Longa vero frictione uti neque in acutis morbis neque increscentibus convenit, praeterquam cum phreneticis somnus ea quaeritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장11)
Hos autem in duas species Graeci diviserunt, aliosque ex his acutos, alios longos esse dixerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장2)
Idemque quoniam non semper eodem modo respondebant, eosdem alii inter acutos, alii inter longos rettulerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장3)
tertiumque genus eorum est, qui modo acuti, modo longi sunt, idque non in febribus tantummodo, in quibus frequentissimum est, sed in aliis quoque fit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장7)
Atque etiam praeter hos quartum est, quod neque acutum dici potest, quia non peremit, quod neque utique longum, quia, si occurritur, facile sanatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장8)
Magis tamen ignoscendum medico est parum proficienti in acutis morbis quam in longis:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장14)
Longus tamen morbus cum penitus insedit, quod ad difficultatem pertinet, acuto par est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장17)
Et acutus quidem quo vetustior est, longus autem quo recentior, eo facilius curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장18)
Oportet itaque, ubi aliquid non respondet, non tanti putari auctorem quanti aegrum, et experiri aliud atque aliud, sic tamen ut in acutis morbis cito mutetur quod nihil prodest, in longis, quos tempus ut facit sic etiam solvit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit, minus vero removeatur, si quid paulum saltem iuvat, quia profectus tempore expletur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장21)
2 Protinus autem inter initia scire facile est, quis acutus morbus, quis longus sit, non in iis solis, in quibus semper ita se habet, sed in iis quoque, in quibus variat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장1)
Nam ubi sine intermissionibus accessiones et dolores graves urgent, acutus est morbus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION