라틴어 문장 검색

Sed ne forte putes solo spoliata colore corpora prima manere, etiam secreta teporis sunt ac frigoris omnino calidique vaporis, et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur, nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 19:1)
propterea facile et spoliatur lumine terra et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 13:12)
et cur terra queat lunam spoliare vicissim lumine et oppressum solem super ipsa tenere, menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras, tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae corpus vel supra solis perlabier orbem, quod radios inter rumpat lumenque profusum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 28:4)
Epaphus autem, vir plurimae lectionis, libro septimo decimo ait Delphis quodam tempore evenisse ut templum religiosum antea et intactum spoliatum incensumque sit, et adicit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 7:1)
Hos quoque tamquam heroice incomptos adamavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 5:2)
Quae ab isto sic spoliata atque direpta est, ut non ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 11:2)
eo siccato vinum quasi spoliatum viribus, prout ingenio imbecillum aut validum fuit, vel acore exasperatur vel austeritate restringitur, oleum autem superfluo humore siccato, velut mucore qui in eo latuit absterso, acquirit novam suavitatem saporis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 12:3)
Cumque superba foret Babylon spolianda tropaeis Ausoniis, umbraque erraret Crassus inulta, Bella geri placuit nullos habitura triumphos?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:2)
Si spoliare deos, ignemque immittere templis, Numina miscebit castrensis flamma Monetae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:56)
Cetera classis abit, summis spoliata carinis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:47)
tristi spoliantur templa rapina;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:57)
Tunc omnia late Procumbunt nemora, et spoliantur robore silvae, Ut, cum terra levis mediam virgultaque molem Suspendant, structa laterum compage ligatam Arctet humum, pressus ne cedat turribus agger.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:53)
Unus Metellus tribunus se opponit aerarium spoliaturis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권7)
Sidentia pessum Corpora caesa tenent, spoliantque cadavera ferro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:28)
Tu, Caesar, quamvis spoliatus milite multo, Agnoscis superos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION