라틴어 문장 검색

inprobitas illo fuit admirabilis aevo, credebant quo grande nefas et morte piandum, si iuvenis vetulo non adsurrexerat et si barbato cuicumque puer, licet ipse videret plura domi fraga et maiores glandis acervos;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII20)
immo his omnibus admirabilior quid aliud quam victor de victoribus atque etiam, quia Carthago non cesserat, de fortuna triumphavit?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 27:2)
Quo quid admirabilius, quid insignius fieri potest?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 21:3)
Sed nec minus admirabilior illius exitus belli.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 47:1)
At hic noster cum sectas omnes adsecutus sed probabiliorem secutus sit, omniaque haec inter Graecos genera dicendi solus inpleat, inter nos tamen ita sui locuples interpres est, ut nescias qua lingua facilius vel ornatius expleat operam disserendi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 16:3)
At ille, qui pridie dolorem suum continuerat, gaudium continere non potuit, et Quantum hic, ait, in filia Augusti probabilior est cultus?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 5:3)
dira magna, admirabilis, ut an sua cuique deus fit dira cupido?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3501)
'horrenda' autem pro 'admirabilis';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5073)
labor inprobus vel magnus, vel nulli probabilis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1451)
Varro in libro, qui Admirabilium inscribitur, Erichthonium ait primum quattuor iunxisse equos ludis, qui Panathenaea appellantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1136)
Causam autem probabilem tu quidem affers:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 13:1)
quae cum similitudine veri concinere maxime sibi videretur probabile vel veri simile ..., quod nos ad agendum sine adsensione potest invitare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS5)
... talia mihi videntur omnia quae probabilia vel veri similia putavi nominanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS7)
quamquam confirmatur amor et beneficio accepto et studio perspecto et consuetudine adiuncta, quibus rebus ad illum primum motum animi et amoris adhibitis admirabilis quaedam exardescit benevolentiae . quam si qui putant ab imbecillitate proficisci, ut sit per quem adsequatur quod quisque desideret, humilem sane relinquunt et minime generosum, ut ita dicam, ortum amicitiae, quam ex inopia atque indigentia natam volunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 38:2)
itemque cetera, quae quibusdam admirabilia videntur, permulti sunt qui pro nihilo putent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 109:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION